라틴어 문장 검색

Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam, aut non amplius, victos esse ab Persas traditum est pugnam illam inclutam Marathoniam, Miltiade duce, qui post eam victoriam damnatus a populo Atheniensi in vinculis publicis mortem obiit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 9:1)
Claudus enim (ut dicitur) in via antevertit cursorem extra viam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:7)
Cum enim ad executionem ventum sit, nulla occultatio celeritati est aequiparanda, modo globuli e tormento emissi, qui tam velociter pertransit ut ipsam oculorum aciem antevertat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:13)
Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 7장3)
Pars ducentesima octogesima octava pedes centum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 9:3)
regnum in provinciam redactum est, fructibusque eius levari posse centesimae vectigal professus Caesar ducentesimam in posterum statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장8)
adulterii graviorem poenam deprecatus, ut exemplo maiorum propinquis suis ultra ducentesimum lapidem removeretur suasit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장9)
Hic exitus Cremonae anno ducentesimo octogesimo sexto a primordio sui.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장1)
ducentesimam auctionum Italiae remisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 3:2)
Mihi vero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 20:5)
Infra hanc autem stella Mercuri est (ea *στίλβων appellatur a Graecis), quae anno fere vertenti signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens tum subsequens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:2)
itaque antevertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:5)
miror ubi ego huic anteverterim.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 538)
Hic est inpraesentiarum uniuersae status Brittaniae, anno aduentus Anglorum in Brittaniam circiter ducentesimo octogesimo quinto, dominicae autem incarnationis anno DCCXXXI;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION