라틴어 문장 검색

Quod licet esset ei graue pondus materiei, Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi, Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei Exhibuere tamen scribendi grande leuamen, [H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:4)
si quando sociis tecum venatibus ibant, quis Stilichone prior ferro penetrare leones comminus aut longe virgatas figere tigres?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:38)
Propter quod ratio postulat tempus potius lucrari, nisi si dumosi glareosique montes, atque ea genera terrae, quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:6)
sed me quoque pulsam fama viro, nostrosque toros virgata tenebit
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 169:1)
ante pedes autem candentis mollia lanae vellera virgati custodibant calathisci.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:4)
Ut videt ad nullos exciri posse tumultus In pugnam generum, sed clauso fidere vallo, Signa movet, tectusque via dumosa per arva Dyrrhachii praeceps rapiendas tendit ad arces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:4)
virgatis lucent sagulis quae habebant in virgarum modum deductas vias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6601)
'virgatis' ergo, ac si diceret virga tinctis, id est purpuratis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6603)
dumosa id est drisidis, spinosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 761)
adsuetaque semper in umbra indulgere sibi formamque augere colendo per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur fine genu vestem ritu succincta Dianae hortaturque canes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:5)
aurea caesaries ollis atque aurea vestis, virgatis lucent sagulis, tum lactea colla auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:11)
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro, dumosa pendere procul de rupe videbo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS48)
Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:3)
num Titana ferum te Rhodope tulit, te praeruptis Athos, te fera Caspias, quae virgata tibi praebuit ubera?
(세네카, Hercules Oetaeus 2:14)
tunc virgatas India tigres decolor horret;
(세네카, 파이드라 4:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION