라틴어 문장 검색

saepe, utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit, in dubio est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 256:3)
Eorum autem ipsorum, quae honesta sunt, potest incidere saepe contentio et comparatio, de duobus honestis utrum honestius, qui locus a Panaetio est praetermissus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 196:2)
consilium meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de duobus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:3)
ex duobus, uter dignior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 185:3)
victus deinde precibus Masinissae orantis ut arbitrium -utrius regum duorum fortunae accessio Sophoniba- esset ad Scipionem reiceret, misso Syphace et captivis ceteras urbes Numidiae quae praesidiis regiis tenebantur adiuvante Masinissa recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 165:1)
Cum in inquisitione naturae alicujus intellectus ponitur tanquam in aequilibrio, ut incertus sit utri naturarum e duabus, vel quandoque pluribus, causa naturae inquisitae attribui aut assignari debeat, propter complurium naturarum concursum frequentem et ordinarium, instantiae crucis ostendunt consortium unius ex naturis (quoad naturam inquisitam) fidum et indissolubile, alterius autem varium et separabile;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:5)
Hic inter duces duos fit contentio uter prius pontem occuparet;
(카이사르, 히스파니아 전기 5:8)
Quibus ex rebus breviter disputatis intellegi potest non solum id homines solere dubitare, honestumne an turpe sit, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 207:1)
Harum duarum conditionum nunc utram malis vide;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3177)
tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit et quantum maxima voce potuit, quem nunc inquit Roma virum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat utra gens bello sit melior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 84:1)
alteri Bruttii et bellum cum Hannibale cum eo exercitu, quem (mallet). L. Veturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentve uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 694:1)
alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Bois iussus bellum gerere utro exercitu mallet ex duobus quos superiores consules habuissent, alterum ut mitteret Romam, eaeque urbanae legiones essent paratae quo senatus censuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 10:1)
Cum puer tuus ad me secunda fere vigilia venisset isque te ante lucem Iconium mihi venturum nuntiasset, incertumque, utra via, cum essent duae, altera Varronem, tuum familiarissimum, altera Q. Leptam, praefectum fabrum meum, tibi obviam misi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 7 6:3)
sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 5:3)
hoc id agit, ut ipse optet, ex duobus ab lege constitutis suppliciis utrum uelit pendere.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION