라틴어 문장 검색

duplici in diversum scindens hamo.
(페르시우스, 풍자, satire 597)
nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura duplici atque diversa?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 98:1)
est et alia duplex coniectura huic ἀντικατηγορίαͺ diversa, de praemiis, ut in illa controversia, tyrannus suspicatus a medico suo datum sibi venenum torsit eum et, cum is dedisse se pernegaret, arcessit alterum medicum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 96:1)
Ve enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum a littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 10:1)
diversi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 254:1)
ipse diverso itinere quam potuit occultissime reliquas cohortes, numero XXXIII, in quibus erat legio nona multis amissis centurionibus deminutoque militum numero, ad legionem Pompei castraque minora duplici acie eduxit.
(카이사르, 내란기, 3권 67:5)
Propter quod dicimus, quod sicut calor digestivus duplicis est virtutis et unam virtutem habet, inquantum est calor ignis secundum se consideratus, quae est alterare et separare ea quae sunt diversi generis, et decoquere, alteram habet, inquantum est instrumentum animae, quae est principium vitae, secundum quam terminat digerendo ad formam vivi, ita etiam caelestis motus duplicis est virtutis:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:5)
"iam cetera turba diversis trepidat votis variosque per ictus pendet ab eventu, sed postquam prima, secunda tertiaque acta rota est, venit ecce et celsa cruentum perforat hasta virum, post et confinia dorsi cedit transfosso ruptus bis pectore thorax, et dum per duplicem sanguis singultat hiatum dividua ancipitem carpserunt vulnera vitam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 119)
Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit;
돈도 두 배로 가져가거라. 너희 곡식 자루 부리에 담겨 돌아왔던 돈도 도로 가져가거라. 그것은 아마도 무슨 착오였을 것이다. (불가타 성경, 창세기, 43장12)
Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum; et steterunt coram Ioseph.
그리하여 이 사람들은 선물을 마련하고 돈도 갑절로 준비하여, 벤야민을 데리고 길을 떠나 이집트로 내려가 요셉 앞에 섰다. (불가타 성경, 창세기, 43장15)
In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et narraverunt Moysi.
엿샛날에는 한 사람에 두 오메르씩, 양식을 갑절로 거두어들였다. 공동체의 수장들이 모두 와서 모세에게 이 일을 알리자, (불가타 성경, 탈출기, 16장22)
Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo ".
보아라, 주님이 너희에게 안식일을 주었다. 그래서 엿샛날에는 너희에게 이틀치 양식을 준다. 그러니 이렛날에는 저마다 제자리에 머무르고, 아무도 자기가 있는 곳을 떠나 밖으로 나가지 마라.” (불가타 성경, 탈출기, 16장29)
Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
이것은 두 겹으로 네모나게 만드는데, 길이도 한 뼘, 너비도 한 뼘이 되게 하고, (불가타 성경, 탈출기, 28장16)
et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
그는 상 위에 놓을 기물들, 곧 대접과 접시, 그리고 제주를 따르는 잔과 단지를 순금으로 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 37장16)
Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et ignium receptacula.
그리고 제단에 딸린 모든 기물, 곧 재 받이와 삽과 쟁반, 고기 갈고리와 부삽을 만들었다. 이 모든 기물을 청동으로 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 38장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION