라틴어 문장 검색

Collaudant Deum et insensibilia per nos, dum ea considerantes Deum laudamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:48)
Arbores tamen et quaslibet plantas insensibiles esse constat, ideoque ad exclusionem earum in diffinitione animalis post animatum ponitur sensibile.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:9)
Quippe cujus virtutem, sive nascentis, seu morientis, sive resurgentis vel ascendentis et miracula facientis, ipsa etiam insensibilia quodam modo sensisse, ut ei testimonium suo modo praeberent, beatus perhibet Gregorius, augelis quidem et stella statim in ortu ipsius apparentibus, in morte vero sole obscurato, petris et vel templi scissis, et monumentis sanctorum apertis resurgentium, multisque apparentium, in resurrectione terrae motu facto cum visione angelorum, in ascensione nube eum suscipiente.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:11)
) Hinc Psalmista insensibilium quoque creaturarum laudibus applaudens, omnes pariter ad laudes Dei creaturas invitat, quasi ex omnibus optime conditis laudes Dei a nobis exigat, qui pro nobis in mundo condidit universa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:16)
Nam ut ab insensibilibus ordiamur, quae humus, vel quod flumen unum unius generis gignit lapidem;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:12)
Ita inter ipsa insensibilia quasi amor quidam societatis elucet, cum nihil eorum solum sit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:14)
cum subito et insensibiliter aliquando affectus in affectum transiens, et quasi e vicino ipsius Christi dulcedinem tangens, incipit gustare quam dulcis est, et sentire quam suavis est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:12)
intelligentia vero intellecta mutatur, insensibilibus sensus confunditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:106)
Tempus autem, cum unum sit numero et non multiplicetur per multitudinem temporalium, oportet, quod per unum aliquid ad durationem temporalium omnium referatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 4:2)
Forma autem haec, cum sit imago periodi, potentialiter et virtualiter praehabet totum esse et operationem durationis generatorum et corruptorum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:16)
sicut enim radiatio periodi dispositionem ordinis esse et durationis imprimit rebus naturalibus, ita imprimit artificiatis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 17:2)
Considera quia non de insensibilibus, sed de animantibus obtulit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:3)
Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod nubem atram fumare dixit turbine piceo et favilla candente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 18:1)
Morbus iste breves sortitus est periodos, tam in morbi ipsius crisi quam in tempore durationis ipsius.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:3)
Manifestum enim est in flammis, quae hic continuantur et durant, istam durationem non esse ejusdem flammae in individuo, sed fieri per successionem novae flammae seriatim generatae, minime autem manere eandem flammam numero;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION