라틴어 문장 검색

Cum Deus ab ideali praeconceptionis thalamo mundialis palatii fabricam voluit enotare, etiam mentale verbum quod ab aeterno de mundi constitutione conceperat, reali ejusdem existentia, velut materiali verbo depingere, tanquam mundi elegans architectus, tanquam aureae fabricae faber aurarius, velut stupendi artificii artifex artificiosus, velut admirandi operis opifex, non exterioris instrumenti laborante suffragio, non materiae praejacentis auxilio, non indigentiae stimulantis flagitio, sed solius arbitrariae voluntatis imperio, mundialis regiae admirabilem speciem fabricavit Deus, qui mundiali palatio varias rerum species ascribendo, quas discrepantium generum litigio disparatas, legitimi ordinis [0453C] congruentia temperavit, leges indidit, sanctionibus alligavit:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:13)
In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis quam arbitraria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 4:1)
Sed enim, cum eadem ipsa verba saepius petentibus nobis lectitarentur, admoniti a Castricio sumus ut consideraremus quae vis quodve emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur ut aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae animum quoque nobis voluptate inani perfunderent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 6:1)
Quod etsi vi et ratione quapiam divina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam brevi exiguoque vitae spatio quantovis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set coniectari pauca quaedam, ut verbo ipsius utar, παχυμερέστερον, nullo scientiae fundo concepto, sed fusa et vaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per intervalla media caligantium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 6:1)
σφυγμόσ autem est intentio motus et remissio in corde et in arteria naturalis, non arbitraria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 11:1)
Visa animi, quas φαντασίασ philosophi appellant, quibus mens hominis prima statim specie accidentis ad animum rei pellitur, non voluntatis sunt neque arbitrariae, sed vi quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 16:2)
sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut eblanditur igneam saevitiam, differens magis occidionem gregis, quam prohibens.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 16:4)
Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:2)
errorem imprudentiamque exercituum culpantes, Vespasiani nomen suspensi et vitabundi circumibant, nec defuit qui unum consulatus diem (is enim in locum Cae- cinae supererat) magno cum inrisu tribuentis accipientisque eblandiretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장5)
nunc, mi Capito, (scio enim quantum semper apud eos quibuscum sis posse soleas, eo plus apud hominem facillimum atque humanissimum Plancum), enitere, elabora vel potius eblandire, effice ut Plancus quem spero optimum esse sit etiam melior opera tua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16C 5:1)
Nobis illud Benedictus XVI inculcavit ut agnosceremus naturae ambitum vulneribus repleri, quae noster arbitrarius agendi modus intulit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:4)
Hoc modo aliud addimus argumentum ad tyrannicum arbitrariumque dominatum hominis in alias creaturas repellendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:2)
Ideo non possumus opinari politica incepta vel legis vim sufficere ut habitus vitentur qui ambitum contingunt, quia cum cultura corrumpitur nec amplius ulla agnoscitur obiectiva veritas vel principia universaliter valida, leges tantum intellegentur tamquam arbitrariae impositiones et obstacula vitanda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:8)
Si quidem perperam intellecta principia nonnumquam effecerunt ut comprobaremus naturae abusum vel arbitrarium hominis in creatum dominatum, vel bella, iniustitiam et violentiam, sicut credentes agnoscere debemus tali modo sapientiae thesauro nobis custodiendo nos infideles fuisse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 255:4)
sed violas lasciva iacit foliisque rosarum dimicat et calathos inimica per agmina fundit, inde eblanditis Virtutibus halitus inlex inspirat tenerum labefacta per ossa venenum, et male dulcis odor domat ora et pectora et arma ferratosque toros obliso robore mulcet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 186)

SEARCH

MENU NAVIGATION