라틴어 문장 검색

ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
(아풀레이우스, 변명 24:9)
'C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae miserebitur!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 12:2)
cum autem etiam exitus ab utroque datur conturbato errantique regi, ambo ergo se una necari cum precantur, quotiens hoc agitur, ecquandone nisi admirationibus maximis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 85:5)
Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 15 1:1)
scripsimus haec illis, quarum nec vitta pudicos contingit crines nec stola longa pedes, dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas, et facere incertum per mea iussa genus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 317)
Age, infelix, ecquando ama- bis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 169:7)
ecquandone tibi liber sum visus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 814)
M. Aburius tribunus plebis si quid de ea re ante M. Aemilii consulis adventum decerneretur intercessurum se ostendit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 32:1)
sed cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem aegrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 54:2)
praetores inde facti M. Popilius Laenas, P. Licinius Crassus, M. Cornelius Scipio, L. Papirius Maso, M. Aburius, L. Aquilius Gallus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 157:1)
praetores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius inter peregrinos sortiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 169:3)
in eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus, Q. Terentius Culleo, C. Aburius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 373:1)
ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 747:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION