라틴어 문장 검색

Ecquis, florentissime Caesar, nocens esse poterit usquam, si negare sufficiet?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 4:2)
Contra quem Iulianus prudenter motus ex tempore, Ecquis ait innocens esse poterit, si accusasse sufficiet?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 4:3)
Quibus auditis, cum stantes propius milites acriter inflammati, eum appeterent trucidandum, ad genua sua prolapsum, imperator paludamento protexit, indeque reversus in regiam cum antegressum eum vidisset supplicemque iacentem orare, ut levandi causa timoris, ei porrigeret dexteram, Ecquid ait praecipuum amicis servabitur, si tu manum tetigeris meam?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 12:1)
illud advertens, quod apud Platonem legitur, Sophoclem tragoediarum scriptorem, aetate grandaevum, interrogatum ecquid adhuc feminis misceretur, negantem, id adiecisse, quod gauderet harum rerum amorem ut rabiosum quendam effugisse dominum et crudelem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 2:2)
negauit tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent et utra earum magis;
(아풀레이우스, 변명 46:4)
ecquid ego de luco et delubro loquor?
(아풀레이우스, 변명 54:8)
Nequissimo verberoni sua placuit salus de mea morte, et multum conservae laudata sagacitate destinatae iam lanienae cultros acuebat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:9)
Haec eximie mentita ad veritatis imaginem verberone illo simulata cum trepidatione perferente finitum est iudicium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:9)
"At ego perspiciens malum istum verberonem blaterantem atque inconcinne causificantem, certusque aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:7)
Ingens exinde verberonem corripit trepidatio et in vicem humani coloris succedit pallor infernus, perque universa membra frigidus sudor emanabat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:1)
Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicate studio verberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo saeculi conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:4)
Nam ecquid tam remotum in litteris est quin id tamen complusculi sciant?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 15:1)
Si volo augurium optime tenere, ecquis me ob rem augurem capiat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 18:5)
illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 6:1)
Quem cum emere vellet Ξενιθ́δησ Κορίνθιοσ et ecquid artificii novisset esset percontatus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION