라틴어 문장 검색

mox ad vestiārium vēnērunt;
그들은 곧 탈의실에 도착했다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma39)
"Ego sum Byrrhaena illa, cuius forte saepicule nomen inter tuos frequentatum educatores retines."
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:7)
Ergo prolixe pollicetur, et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae, et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:2)
Vestes vestras habete sub una custode vel duabus vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur, et, sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:1)
Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
tantoque curiosior inquisitio patris familiae debet esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut vilicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 17:1)
adiungitur Sosibius Britannici educator qui per speciem benevolentiae moneret Claudium cavere vim atque opes principibus infensas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장2)
commotus his quasi criminibus optimum quemque educatorem filii exilio aut morte adficit datosque a noverca custodiae eius imponit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장13)
primum venenum ab ipsis educatoribus accepit tramisitque exoluta alvo parum validum, sive temperamentum inerat ne statim saeviret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장9)
obtulit ingenium Anicetus libertus, classi apud Misenum praefectus et pueritiae Neronis educator ac mutuis odiis Agrippinae invisus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장9)
neque aliud superesse post matrem fratremque interfectos quam ut educatoris praeceptorisque necem adiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장5)
omnium autem rerum quae natura administrantur seminator et sator et parens ut ita dicam atque educator et altor est mundus omniaque sicut membra et partes suas nutricatur et continet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 86:3)
Ceterum sunt educatores qui valeant ethicae oecologicae itinera paedagogica iterum constituere, ita ut revera iuvent adolescere in solidalitate, responsalitate et cura super compassionem fundata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 269:5)
ille deducere vult filiam pauperis educatoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 20:6)
itaque pro patre lex nostra cum educatore pacta est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION