라틴어 문장 검색

et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis;
회당에서는 높은 자리를, 잔치 때에는 윗자리를 즐긴다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 12장39)
" Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,
“율법 학자들을 경계하여라. 그들은 긴 겉옷을 입고 나다니기를 즐기고, 장터에서 인사받기를 좋아하며, 회당에서는 높은 자리를, 잔치 때에는 윗자리를 좋아한다. (불가타 성경, 루카 복음서, 20장46)
"statimque eas lassitudine viae sedilibus refotas et balnearum vaporosis fontibus curatas pulcherrime triclinio mirisque illis et beatis edulibus atque tuccetis oblectat."
(아풀레이우스, 변신, 5권122)
at illorum alter pistor dulciarius, qui panes et mellita concinnabat edulia, alter cocus, qui sapidissimis intri- mentis succuum pulmenta condita vapore mollibat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:4)
posita omne genus edulium solidorum et illibata fercula iussit apponi.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:3)
APUD cenam Favorini cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 2:1)
genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Siculus, helops , scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 5:1)
discubitum inter convivas, oscula complexus, noctem denique actam licentia coniugali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 27장2)
pro edulibus, quae tota urbe uenirent, certum statumque exigebatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:2)
vinea submittit capreas non semper edulis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장29)
Quantum id, sed breve gaudium fuit, cum in Baiani litoris mole de reditu eius et bonorum restitutione convenit, cumque invitante ipso in navem discubitum est, et ille sortem suam increpitans
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 4:1)
Ausim dicere, ut vilitas edulium animos hominum ad parandas obsoniorum copias incitaret, et gulae servire etiam qui parvis essent facultatibus possent.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 11:4)
Nam ubi avide devoretur, tunc multus aer cum edulibus infertur propter hiantium rictus et crebritatem respirandi;
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 21:4)
minutum, edule, multum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1312)
vinea submittit capreas non semper edulis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.29)

SEARCH

MENU NAVIGATION