라틴어 문장 검색

Verum cum ad Traiani forum venisset, singularem sub omni caelo structuram, ut opinamur, etiam numinum assensione mirabilem, haerebat attonitus, per giganteos contextus circumferens mentem, nec relatu effabiles, nec rursus mortalibus appetendos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 15:1)
περι` το`ν πάντων βασιλέα πάντ' ἐστι` και` ἐκείνου ἕνεκα πάντα, quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis.
(아풀레이우스, 변명 62:6)
Est quiddam invisibile, ex quo creatore principio sunt omnia quae videmus, summum, aeternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 5:1)
nec dictu effabilis sermone non explicabilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6212)
infandi cyclopes et supra nec visu facilis, nec dictu effabilis ulli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6441)
sed propter differentiam commutatur, ne non secreta et amoena litorum, sed participialiter acta significet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6135)
et participialiter dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 152)
aut participialiter, ab illis secretos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6702)
similiter etiam accusativo casu utimur, cum volumus absolutam facere elocutionem et per gerundi modum aliquid dicere, ut 'petendum mihi est equum, codicem, byrrum' - hinc Vergilius aut pacem Troiano ab rege petendum, sic Sallustius castra sine vulnere introitum - nam si dixeris 'petendus est codex', iam non per gerundi modum agis, sed participialiter loqueris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 62810)
sunt enim haec quoque verba participialia quidem, non tamen qualia dicto factoque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 147:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION