라틴어 문장 검색

quae cognomina utrique effectui apta sunt, ut sit Ἰήϊος ἀπὸ τοῦ ἰᾶσθαι, id est a sanando, et Παιὰν ἀπὸ τοῦ παύειν τὰς ἀνίας, et rursus Ἰήϊος ἀπὸ τοῦ ἱέναι, ab inmittendo, — βέλος ἐχεπευκὲς ἐφιεὶς, et Παιὰν ἀπὸ τοῦ παίειν, a feriendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:2)
Igitur propter cognatum utriusque effectus calorem Martem ac Liberum unum eundemque deum esse voluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 3:1)
Pendet etiam effectus utriusque Luminaris ex ipsius Declinatione seu distantia ab AEquatore.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 16:1)
Chaldaei sideralem scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia.
(아풀레이우스, 플로리다 15:26)
Ergo sine effectu prurit utrique labor.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXI3)
Quid enim refert, non incipias an desinas, cum utriusque rei hic sit effectus, non esse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 5:6)
Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5194)
cum flamma furentibus avstris ubique bene vis aquae et ignis bello comparatur, quia utriusque rei prope unus est effectus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3041)
prorsus exsanguis iam effectus, proferens intestina et sumens utrisque manibus proiecit super turbas et invocans Dominatorem vitae ac spiritus, ut haec ipsi iterum redderet, ita vita defunctus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장46)
Sit processio animae secundum effectum temporalem, utramque spiritus processionem, tam secundum efficaciam scilicet, quam secundum effectum a sanctis Patribus distinctam esse cognovimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:17)
ex eo Iovis, cum inter utriusque circumitiones habeat cursum, a refrigeratione caloreque earum medio convenientes temperatissimosque habere videtur effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장56)
Nam antequam amor sit ex utraque parte libratus, nulla est angustia maior, quia semper timet amans ne amor optatum capere non possit effectum, nec in vanum suos labores emittat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:2)
Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.
사람과 그 아내는 둘 다 알몸이면서도 부끄러워하지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 2장25)
Qui tollens universa haec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
그는 이 모든 것을 주님께 가져와서 반으로 잘라, 잘린 반쪽들을 마주 보게 차려 놓았다. 그러나 날짐승들은 자르지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 15장10)
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.
이렇게 그 두 사람이 거기에서 맹세를 했다고 하여, 그곳을 브에르 세바라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 21장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION