라틴어 문장 검색

Item graciles clivi non sunt aestate arandi, sed circa Septembres Kalendas, quoniam si ante hoc tempus proscinditur, effeta et sine suco humus aestivo sole peruritur nullasque virium reliquias habet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 11:4)
Benignitas quippe ipsa quae hoc nomine demonstratur, non est aliqua in Deo potentia sive sapientia, cum videlicet ipsum benignum esse non sit in aliquo esse sapientem aut potentem, sed ejus bonitas magis secundum ipsum charitatis effectum sive effetus accipienda est [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:8)
Quique truci Boreae, et coelo damnatus iniquo Vitam agit in tenebris, et qui dudum ore perusto Decolor admoti prodit vestigia Phoebi, Undique conveniunt, totum conscripta per orbem Agmina, Nassovique latus socialibus armis Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 6:4)
Nam, cum ad eos prae difficultate locorum, vallium et montium nullus hostium pateret accessus, nec ulla esset facultas aut ars in sagittis nocendi, copioso igne ex ramis frutetorum et arida materia herbarum suscitato, vallem circumquaque impleverunt, ex quo mille homines perusti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 24:4)
Ceterum uxor iam propemodum uetula et effeta totam domum contumeliis alere abnuit;
(아풀레이우스, 변명 74:1)
En" ait, "audisti, domino quid contigit isti, Utque sit ad regni moderamina corpore segni, Viribus effetis sibi prorsus ad omnia suetis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:14)
Viribus effetus nec tanto pondere suetus, Alloquitur tandem sonipes se sic equitantem:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:12)
Et tremit effeto corpore laxa cutis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 12:1)
Nunc iacet effeto lumine mentis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 24:1)
Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:6)
felicior illa perustae pars Libyae, nimio quae se munita calore defendit tantique vacat secura tyranni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:89)
vertice luxuriat toto crinalis harundo, quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam aestivo candore mori;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:105)
in medio scopulis se porrigit Aetna perustis, Aetna Giganteos numquam tacitura triumphos, Enceladi bustum, qui saucia terga revinctus spirat inexhaustum flagranti vulnere sulphur et, quotiens detractat onus cervice rebelli in laevum dextrumque latus, tunc insula fundo vellitur et dubiae nutant cum moenibus urbes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:73)
ac velut infecto morbus crudescere caelo incipiens primos pecudum depascitur artus, mox populos urbesque rapit ventisque perustis corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:160)
omnibus oppeterem fama maiore perustis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:121)

SEARCH

MENU NAVIGATION