라틴어 문장 검색

Filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis aereis et adduxit in Babylonem.
그는 치드키야의 아들들을 그가 보는 가운데 살해하고 치드키야의 두 눈을 멀게 한 뒤, 그를 청동 사슬로 묶어 바빌론으로 끌고 갔다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 25장7)
Qui exspectant mortem, et non venit, et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros;
그들은 죽음을 기다리건만, 숨겨진 보물보다 더 찾아 헤매건만 오지 않는구나. (불가타 성경, 욥기, 3장21)
lacum aperuit et effodit eu et incidit in foveam, quam fecit.
함정을 깊숙이 파 놓고서는 제가 만든 구렁에 빠진다. (불가타 성경, 시편, 7장16)
Oculum, qui subsannat patrem et qui despicit obsequium matris suae, effodiant eum corvi de torrente, et comedant eum filii aquilae.
아버지를 비웃고 어머니에게 순종하기를 하찮게 여기는 눈은 개울의 까마귀들이 쪼아 내고 독수리 새끼들이 쪼아 먹는다. (불가타 성경, 잠언, 30장17)
Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit et tergens os suum dicit: " Non sum operata malum ".
간음하는 여자의 길도 이와 같아 먹은 뒤에 입을 닦고서는 “나는 나쁜 짓 안 했어!” 하고 말한다. (불가타 성경, 잠언, 30장20)
"Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?". Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra tabernaculum sibi.
‘높은 곳에 제 무덤을 파고 바위에다 제 거처를 만든 자야! 네가 여기에 무슨 권한이 있기에, 네가 여기에 무슨 연고가 있기에 여기에다 너를 위해 무덤을 팠느냐? (불가타 성경, 이사야서, 22장16)
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;
“너희는 자신을 위하여 보물을 땅에 쌓아 두지 마라. 땅에서는 좀과 녹이 망가뜨리고 도둑들이 뚫고 들어와 훔쳐 간다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 6장19)
thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur;
그러므로 하늘에 보물을 쌓아라. 거기에서는 좀도 녹도 망가뜨리지 못하고, 도둑들이 뚫고 들어오지도 못하며 훔쳐 가지도 못한다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 6장20)
et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.
예수님 뒤쪽 발치에 서서 울며, 눈물로 그분의 발을 적시기 시작하더니 자기의 머리카락으로 닦고 나서, 그 발에 입을 맞추고 향유를 부어 발랐다. (불가타 성경, 루카 복음서, 7장38)
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: " Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit.
그리고 그 여자를 돌아보시며 시몬에게 이르셨다. “이 여자를 보아라. 내가 네 집에 들어왔을 때 너는 나에게 발 씻을 물도 주지 않았다. 그러나 이 여자는 눈물로 내 발을 적시고 자기의 머리카락으로 닦아 주었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 7장44)
Jam latus effossum, et palmas ostendit utrasque, Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:3)
Sol animi, mentis oculus lumenque uianti, Proscripti patria, mortis solamen, origo Iusticie, uirtutum regula, linea recti, Subducat dubia certis, mendacia ueris, In certo figat animum dubiumque recidat, Erroris tergat tenebras uerique serenet Luce diem mentis et falsi nubila pellat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:31)
In multis errare manum Natura recordans, Erratum reuocare uolens culpasque priores Tergere, uel ueteres operis nouitate beati Excusare notas, hominem formare, beatum Cudere, perfectum complere, creare modestum Temptat, quo possit ueteres uelare reatus, Erranti mundo dans de tot milibus unum, Qui rectum sibi deffendat, scrutetur honestum, Damnet avariciam, diffundat munera, curet Excessus, medium teneat, proscribat abusus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:6)
Efficiens causa, qui rem producis ad esse, Formalis, dum pingis eam, finalis in esse, Dum rem conseruans certo sub fine cohartas, Tu mihi preradia diuina luce meamque Plenius irrorans diuino nectare mentem, Complue, terge notas animi, tenebrasque recindens Discute meque tue lucis splendore serena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:2)
In multis etiam damnat sua fata, reatus Excusare uolens facto meliore nouisque Artibus, atque noua medicina tergere morbum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION