라틴어 문장 검색

Dixitque Iudith: " Incipite Deo meo in tym panis, cantate Domino meo in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate et invocate nomen ipsius.
유딧이 이렇게 노래하였다. “손북 치며 나의 하느님께 바치는 노래를 시작하여라. 자바라 치며 나의 주님께 노래를 불러라. 시편과 찬양 노래를 지어 바치고 그분을 높이 받들며 그분의 이름을 불러라. (불가타 성경, 유딧기, 16장1)
Effabuntur et loquentur proterva gloriabuntur omnes, qui operantur iniquitatem. -
나쁜 짓 하는 자들이 모두 지껄여 대고 뻔뻔스레 말하며 뽐냅니다. (불가타 성경, 시편, 94장4)
Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
가난한 이는 간곡하게 청하고 부유한 자는 거칠게 대답한다. (불가타 성경, 잠언, 18장23)
Moribus antiquis res stat Romana virisque, quem quidem ille versum vel brevitate vel veritate tamquam ex oraculo mihi quodam esse effatus videtur.
고대의 관습과 선조들로 로마 국가는 서 있고 ... (마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 2:3)
) Non ergo putemus Evangelium prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dicit effatu, hic narrare incipiat, et ibi de generatione divinitatis, hic de incarnatione dictum est. Et beatus Augustinus hanc ipsam Verbi generationem profitens, frustra legi vel exponi, sive intelligi a multis etiam antequam exponatur, intelligi posse asseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:9)
Cum itaque homo vocem invenerit ad manifestandos intellectus suos, Deum autem minime intelligere sufficiat, recte illud ineffabile bonum effari nomine non est ausus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:1)
Et ideo honesta modulare, ut sit honesta compassio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:14)
ut sonos cantuum ipse commendet, et quodammodo moduletur affectus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:11)
In quo latet lingua quae velut organum vocis, sonos ejus artifici suavitate modulatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:11)
Cum multa et varia pro amplitudine gloriarum et generum lectitare deberent, audientes destinatum poenae Socratem, coniectumque in carcerem, rogasse quendam scite lyrici carmen Stesichori modulantem, ut doceretur id agere, dum liceret:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 15:1)
"nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunam scaevam, an saevam verius dixerim, miser incidit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:11)
sed instantia Byrrhaenae, quae eum adiuratione suae salutis ingratis cogebat effari, perfecit ut vellet, ac sic aggeratis in cumulum stragulis et effultus in cubitum suberectusque in torum porrigit dexteram, et ad instar oratorum conformat articulum duobusque infimis conclusis digitis ceteros eminus porrigens et infesto pollice subrigens infit Thelyphron:
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:20)
"modulatae multitudinis conferta vox aures eius affertur, ut, quamvis hominum nemo pareret, chorus tamen esse pateret."
(아풀레이우스, 변신, 5권25)
"Quin potius effaris ubi puerum eiusdem agasonem, necatum scilicet, occultaris?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:10)
Eas amoenus lectissimae iuventutis, veste nivea et cataclista praenitens, sequebatur chorus, carmen venus-tum iterantes, quod Camenarum favore sollers poeta modulatus edixerat, quod argumentum referebat interim maiorum antecantamenta votorum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION