라틴어 문장 검색

Dixitque ad patrem: " Hoc solum mihi praesta, quod deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis ".
그러고 나서 딸은 아버지에게 청하였다. “이 한 가지만 저에게 허락해 주십시오. 두 달 동안 말미를 주십시오. 동무들과 함께 길을 떠나 산으로 가서 처녀로 죽는 이 몸을 두고 곡을 하렵니다.” (불가타 성경, 판관기, 11장37)
Indica mihi, tu, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
(여자) 내 영혼이 사랑하는 이여, 내게 알려 주셔요. 당신이 어디에서 양을 치고 계시는지 한낮에는 어디에서 양을 쉬게 하시는지. 그러면 나 당신 벗들의 가축 사이를 헤매는 여자가 되지 않을 거예요. (불가타 성경, 아가, 1장7)
Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 13:2)
quorum iunior est mihi sodalis et collega simul graduque frater;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum30)
Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 661)
Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 263)
Quodsi nec precibus fletu nec flecteris ullo, eripe calcatis non prospera cingula Musis, eripe militiam, comitem me pelle sodalis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum44)
Accepi per praefectum annonae litteras tuas, quibus eum tibi sodalem veterem mihi insinuas iudici novo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Campaniano suo salutem 1:1)
sed de sodali deque me satis dictum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 10:1)
6M (Pistoclervs) quae sodalem atque me exercitos habet Non.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 137)
Perdidisti me, sodalis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3119)
serva tibi sodalem et mihi filium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3127)
et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea una opera mihi sunt sodales qua iste.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 451)
me pro meo sodali, qui mihi in liberum loco more maiorum esse deberet, et pro mea omni fama prope fortunisque decernere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 200:2)
melius mucrone perirent, auferretque mihi luctu leviore sodales victa manus quam laesa fides.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:135)

SEARCH

MENU NAVIGATION