라틴어 문장 검색

Dixit Moyses ad Aaron: " Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit ".
그리고 모세가 아론에게 말하였다. “향로를 가져다가 제단 위에 있는 불을 담고 향을 피워, 어서 공동체에게 가서 그들을 위하여 속죄 예식을 거행하십시오. 주님 앞에서 격분이 터져 나와 재앙이 시작되었습니다.” (불가타 성경, 민수기, 17장11)
Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ophra ad terram Sual,
필리스티아인들 진영에서는 공격대가 셋으로 나뉘어 출동하였는데, 한 부대는 수알 지방 오프라로 난 길을 향하고, (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장17)
Ingrediebatur et egrediebatur pergens ad imperium seniorum, humilis, mansuetus, gravis moribus, sermone rarus, indignationis nescius, murmuris et ranconis et detractionis ignarus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:22)
Eo cum delectis equitibus noctu pergit et iam egredientibus Romanis in porta pugnam facit, simul magna voce Siccensis hortatur, uti cohortis ab tergo circumveniant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장6)
ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi ad regem pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 270:2)
domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram. V. Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, egredere aliquando ex urbe;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 10:2)
territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat, venitque Tarsum, ubi leviore febri contactus, ratusque itinerario motu imminutae valetudinis excuti posse discrimen, petit per vias difficiles Mobsucrenas, Ciliciae ultimam pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam, egredique secuto die conatus, illabente morbi gravitate detentus est:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 2:2)
Postquam grandicula esse coeperit et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate et gratia apud Deum et homines, pergat cum parentibus ad templum veri patris, sed cum illis non egrediatur e templo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:1)
Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxima loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장1)
Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur.
제후도 백성이 들어올 때에 함께 들어오고, 그들이 나갈 때에 함께 나가야 한다. (불가타 성경, 에제키엘서, 46장10)
Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita.
강 하나가 에덴에서 흘러나와 동산을 적시고 그곳에서 갈라져 네 줄기를 이루었다. (불가타 성경, 창세기, 2장10)
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: "Egrediamur foras". Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
카인이 아우 아벨에게 “들에 나가자.” 하고 말하였다. 그들이 들에 있을 때, 카인이 자기 아우 아벨에게 덤벼들어 그를 죽였다. (불가타 성경, 창세기, 4장8)
qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram.
까마귀를 내보냈다. 까마귀는 밖으로 나가 땅에 물이 마를 때까지 왔다 갔다 하였다. (불가타 성경, 창세기, 8장7)
"Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
“너는 아내와 아들들과 며느리들과 함께 방주에서 나와라. (불가타 성경, 창세기, 8장16)
Sed et omnia animantia, iumenta, volatilia et reptilia, quae reptant super terram, secundum genus suum egressa sunt de arca.
모든 짐승과 기어 다니는 모든 것, 모든 새와 땅에서 움직이는 모든 것도 종류별로 방주에서 나왔다. (불가타 성경, 창세기, 8장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION