라틴어 문장 검색

Namque elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et miles nosset speciemque et virtutem bestiae cognosceret, et cui parti corporis eius telum facile adigi posset, ornatusque ac loricatus cum esset elephans, quae pars corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo tela conicerentur;
(카이사르, 아프리카 전기 72:5)
Nam cum in sinistro cornu elephans vulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset eumque sub pede subditum dein genu innixus pondere suo proboscide erecta vibrantique stridore maximo premeret atque enecaret, miles hic non potuit pati quin se armatus bestiae offerret.
(카이사르, 아프리카 전기 84:2)
Quem postquam elephans ad se telo infesto venire animadvertit, relicto cadavere militem proboscide circumdat atque in sublime extollit.
(카이사르, 아프리카 전기 84:3)
Quo dolore adductus elephans milite abiecto maximo cum stridore cursuque conversus ad reliquas bestias se recepit.
(카이사르, 아프리카 전기 84:5)
Si foret in terris, rideret Democritus, seudiuersum confusa genus panthera camelo siue elephans albus uolgi conuerteret ora;
(호라티우스의 두번째 편지, 184)
si foret in terris, rideret Democritus, seu diversum confusa genus panthera camelo sive elephans albus volgi converteret ora;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 171)
Omnes istae artes, quibus aut circitatur civitas aut strepit, corporis negotium gerunt, cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 19:4)
sompnus decepit me iacentem super elephantem, qui eduxit me de via, et cecidi de eo et remansi hic.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION