라틴어 문장 검색

Et fortasse eodem modo dici videri posset, nisi quod ibi interseritur quod et Filius ex Patre natus sit proprie, sicut et Spiritus ex Patre proprie dicitur esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:3)
Haec concupiscentiae nocte mentis lumen eliminat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:28)
Jam meae solutionis lima tuae quaestionis scrupulum eliminavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:57)
Nonne ea quae in puerilibus [0451C] cunis poeticae disciplinae discutiuntur, altiori distinctionis lima, senior philosophiae tractatus eliminat?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:4)
Nec mirandum, si in praefata Cupidinis depictione notulas reprehensionis intersero, quamvis ipse mihi quadam germanae consanguinitatis fibula connectatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:2)
[0463A] Qui dum ebrietatis energia percussi, operam psalmodiis impendunt, versus nimia intercalatione rumpentes crapulae boream importunum interserunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:10)
Genium vero qui mihi in sacerdotali ancillatur officio, decens est suscitari, qui eos a naturalium rerum catalogo, a meae jurisdictionis confinio, meae judiciariae potestatis assistente praesentia, vestrae assensionis conveniente gratia, pastorali virga excommunicationis eliminet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:8)
- Quomodo Turci eliminati sint, et de mendosa Babylonici regis promissione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 63:3)
Hanc etiam conditionem patriarcha interserebat, ut si, Deo annuente, urbs caperetur, consilio fidelium ei, qui plus in ejus strage laboraverit, traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:2)
Etiam si nescio quis avarus qui aliena diripuit, ejecit pupillos, eliminavit viduas, vel postea tamen in poenitentiam regressus restituat quod abstulit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:11)
Regis certe postulatum archiduci et dominationibus vestris iam a nobis exhibendum possit tale esse, ut, secuti regis Caroli exemplum, qui iampridem eum abegit, nebulonem istum e territoriis vestris eliminare velitis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:24)
Illa autem maxima symphonia, quae vocatur bis diapason velut bis duplum, quoniam diapason symphonia ex duplici proportione colligitur, huic se iuncturae armonicae medietatis interserit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 9:1)
Hoc tantum perspexisse sufficiat quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:26)
alternas violis Nereus interserit algas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:103)
paruit imperiis consul, fususque Philippus, vilia dum gravibus populis interserit arma, praetereunte manu didicit non esse potentum temptandas, mediis quamvis in luctibus, iras."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:150)

SEARCH

MENU NAVIGATION