라틴어 문장 검색

Cultibus hiis afflata poli regina caduca Deserit atque Dei secretum consulit, heret Diuinis, mentem terrenis exuit, ipsam Haurit mente Noym, diuini fluminis haustu Ebria, sed pocius dicatur sobria, namque Ebrietas nascens ex tali nectare, plena Sobrietate uiget nec mentem cogit ab usu Degenerare suo, uerum generosius ipsam Erigit, elimans nostre contagia sordis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 10:1)
Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant a Noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 19:1)
Itaque cum morbo obpressus adventare mortem viderat, petivit oravitque a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimavisset, adolerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 8:1)
quare aut hendecasyllabos trecentos exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non movet aestimatione, verum est mnemosynum mei sodalis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 128)
Adeste, hendecasyllabi, quot estis omnes undique, quotquot estis omnes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 421)
unde natum carmen bucolicum aetas posterior elimavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 15)
quem libellum decem annis elimavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 357)
velim σχόλιον aliquod elimes ad me oportuisse te istuc facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:6)
Accipies cum hac epistula hendecasyllabos nostros, quibus nos in vehiculo in balineo inter cenam oblectamus otium temporis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 2:1)
Unum illud praedicendum videtur, cogitare me has meas nugas ita inscribere 'hendecasyllabi', qui titulus sola metri lege constringitur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 8:3)
ego tantum hendecasyllabos praesto.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 9:2)
Libera tandem hendecasyllaborum meorum fidem, qui scripta tua communibus amicis spoponderunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 1:1)
Proinde aut rumpe iam moras aut cave ne eosdem istos libellos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non possunt, convicio scazontes extorqueant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 2:2)
Ais legisse te hendecasyllabos meos;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 1:1)
Expertus sum me aliquando et heroo, hendecasyllabis nunc primum, quorum hic natalis haec causa est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION