라틴어 문장 검색

Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors.
이런 자에게 지혜는 무거운 들돌 같아서 이내 떨어뜨리지 않을 수 없다. (불가타 성경, 집회서, 6장21)
Qualiter hec reliquas deffendit, ditat egentes, Roborat inflrmas, elingues instruit, ornat Incomptas, torpentes excitat, armat inhermes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:25)
Unde, instrumentorum officinae quas silentii torpor faciebat elingues, aspirare videbantur in gemitum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:8)
nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua recluso, multae hirudines dentibus implectuntur;
(아풀레이우스, 변명 8:9)
non in totum aeuum tamen uocem desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum sectabantur, sed grauioribus uiris breui spatio satis uidebatur taciturnitas modificata, loquaciores enimuero ferme in quinquennium uelut exilio uocis puniebantur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:31)
Mutus adeo et elinguis diu habitus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 2:2)
stolidos autem vocari non tam stultos et excordes quam taetros et molestos et inlepidos, quos Graeci μχθηρου`σ και` φορτικούσ dicerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 11:2)
Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque uidisset, ammouit pectori meo leniter manum et:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:9)
Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium117)
Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 39:6)
Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto majorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 39:7)
ita ad summa eloquentiae praemia magna etiam necessitas accedebat, et quo modo disertum haberi pulchrum et gloriosum, sic contra mutum et elinguem videri deforme habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 8:1)
duxit mox Galeriam Fundanam praetorio patre ac de hac quoque liberos utriusque sexus tulit, sed marem titubantia oris prope mutum et elinguem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 6장 1:3)
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,sub domina meretrice fuisset turpis et excors, uixisset canis inmundus uel amica luto sus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0214)
aperte Horatius sub domina meretrice fuisset turpis et excors.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 195)

SEARCH

MENU NAVIGATION