라틴어 문장 검색

ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장9)
ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 2:3)
ex intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 2:3)
Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, siue cibus ex eo siue potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 27장 1:2)
item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasa, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo, sive potio assumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVII De his quae calefaciunt aut refrigerant. 1:3)
"Nam etsi tu, alicuius facinoris tibi conscius scilicet, mori cupis, nos cucurbitae caput non habemus ut pro te moriamur."
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:10)
"At ego misera primum patre meo seniorem maritum sortita sum, dein cucurbita calviorem et quovis puero pusilliorem, cunctam domum seris et catenis obditam custodientem."
(아풀레이우스, 변신, 5권74)
Frequens eius cenae fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim caesae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 3:2)
tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장35)
multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장129)
transeundum paulatim ad assa ab elixis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장136)
Inbecillissimam vero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장15)
Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca vel cucurbita vel asparagus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장22)
Tum res eadem magis alit iurulenta quam assa, magis assa quam elixa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장43)
verna lactuca, urtica, malva, cucumis, cucurbita, ovum sorbile, portulaca, cocleae, palmulae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION