라틴어 문장 검색

Haec hominem in bestiam degenerando transmutat, ista hominem in deum potentialiter transfigurat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:27)
unde imaginatione mulieris concepta, totum corpus transmutatur ad venerea.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:4)
At nemo corpus datum nova natura dotare vel in novum corpus foeliciter et apposite transmutare potest, nisi corporis alterandi aut transformandi bonam habuerit notitiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:3)
Quamvis enim proxima principia rerum generabilium transmutantur et quandoque sunt, et quandoque non sunt, primae tamen causae earum semper sunt.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:9)
Unde et corpora caelestia quae habent substantias ingenitas, sicut transmutantur secundum situm, sic et generantur secundum situm.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 75:5)
nempe ubi eas partis unius corporis omnis, summa atque ima locans, transmutans dextera laevis, omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo formai speciem totius corporis eius, quod super est, si forte voles variare figuras, addendum partis alias erit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:5)
ellipsis autem est quotiens remotis interpositis deest aliquid, ut est quos ego - post mihi non simili poena;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 658)
quotiens nusquam, ellipsis dicitur, ut hoc loco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3712)
Pelias cum accepisset responsum ab Apolline, fore ut ab eo privaretur regno et vita, qui altero pede nudo ei sacri- ficanti occurrisset, forte vidit Iasonem nudo pede venisse, qui dum Iu- nonem, transmutatam in anuis speciem, credens mortalem, petentem per vadum fluminis transferret, alteram ex caligis in limo amiserat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 346)
Et simili argumento corpus movebitur in Ellipsi vel etiam in Hyperbola vel Parabola, vi centripeta quae sit reciproce ut cubus ordinatim applicatae ad centrum virium maxime longinquum tendentis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 56:1)
Gyretur corpus in Ellipsi:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 65:1)
Nam tempora illa in Ellipsibus similibus aequalia sunt per Corol.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 69:3)
In Ellipsibus autem communem habentibus axem majorem, sunt ad invicem ut Ellipseon areae totae directe & arearum particulae simul descriptae inverse;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 69:5)
Si Ellipsis, centro in infinitum abeunte, vertatur in Parabolam, corpus movebitur in hac Parabola, & vis ad centrum infinite distans jam tendens, evadet aequabilis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 71:1)
Revolvatur corpus in Ellipsi:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION