라틴어 문장 검색

6. Sextum autem genus, ubi impeditur sensus propter nobilitatem objecti, recipit deductionem, vel per elongationem majorem objecti a sensu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 397:1)
Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장2)
quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia, non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sublato controversia stare non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:2)
Sin corpora obviam eant, aequalis erit subductio de motu utriusq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 22:5)
movetur, si modo vis centripeta sumatur, quae restat post subductionem vis totius agentis in corpus illud alterum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 19:6)
additione & subductione generatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 24:4)
Decrescit igitur area EDT uniformiter ad modum temporis futuri, per subductionem datarum particularum DTV, & propterea tempori ascensus futuri proportionalis est. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 19:10)
Decrescit igitur area EDT uniformiter singulis temporis particulis aequalibus, per subductionem particularum totidem datarum DTV, & propterea tempori proportionalis est. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 22:20)
Igitur area PIGR per datorum momentorum subductionem uniformiter decrescente, crescunt area Y in ratione PIGR - Y, & area Z in ratione PIGR - Z. Et propterea si areae Y & Z simul incipiant & sub initio aequales sint, hae per additionem aequalium momentorum pergent esse aequales, & aequalibus itidem momentis subinde decrescentes simul evanescent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 33:1)
De distantiis Mercurii & Veneris à Sole disputandi non est locus, cum hae per eorum Elongationes à Sole determinentur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 22:1)
cum Elongatione maxima Heliocentrica Satellitis extimi circumjovialis, quae (in mediocri Jovis à Sole distantia juxta observationes Flamstedii) est 8'. 13";
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 36:9)
cum elongatione maximae Heliocentrica Satellitis Saturnii 3'. 20";
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 36:10)
non minus sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem ratione et temperatis funibus et trocleis subductiones navium efficiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장48)
Illam Jovis è Sole visam Flamstedius, ex umbrae Jovialis diametro per Eclipses Satellitum inventa, determinavit esse ad elongationem Satellitis extimi ut 1 ad 24,9 adeoque cum elongatio illa sit 8'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 36:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION