라틴어 문장 검색

Quod ego admirans pro argumento habui quo tandem ad sancti regis gesta elucubranda certior accessi, fidens de eius et tuis incomparibilibus meritis, cui primitias mei laboris consecrans suppliciter obsecro ut vel una die vertas michi tuum otiumin honestum negotium, resecando hinc superflua, supplendo hiantia, quoniam ex ore tuo praeter seriem ultimi miraculi omnia veracem secutus verax digessi, exortans omnes ad amorem tanti martyris.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:6)
Ac dum is, ientaculum ambulatorium, prata quae praeterit ore in latus detorto pronus affectat, duobus comitum, qui forte paululum processerant, tertium me facio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:3)
"Paratum tibi adest ientaculum,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:21)
Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:6)
dies etiam tertius pari caerimoniarum ritu celebratus, et ientaculum religiosum et teletae legitima consummatio.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:9)
hi enim Basso domi nascuntur, pulchri quidem et iucundi, quorum tamen hic exitus est, ut cum toto anno, per omnes dies, magna noctium parte unum librum excudit et elucubravit, rogare ultro et ambire cogatur, ut sint qui dignentur audire, et ne id quidem gratis;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 3:2)
Si sine carne voles ientacula sumere frugi, Haec tibi Vestino de grege massa venit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXI Caseus Vestinus1)
iam vendit pueris ientacula pistor Cristataeque sonant undique lucis aves.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXXIII Adipata2)
Deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam elucubratas adferebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 4:5)
hic, ut arreptum suaserat opus, ethicam dictionem pro personae temporis loci qualitate variabat, idque non verbis qualibuscumque, sed grandibus pulchris elucubratis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION