라틴어 문장 검색

Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam et sentire digna horum, quae mihi data sunt, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator;
하느님께서 내가 당신의 뜻에 따라 말하고 내가 받은 것들에 맞갖은 생각을 하게 해 주시기를 빈다. 그분께서 바로 지혜의 인도자이시고 현인들의 지도자이시며 (불가타 성경, 지혜서, 7장15)
In aliis enim civitatibus tantum agimus quod ad ecclesiam pertinet, quantum vel nos permittunt vel nobis inponunt earundem civitatium episcopi, fratres et consacerdotes nostri.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 5:9)
Nunc hieme iter tam prolixum non suffero cum annositate algida, quam mecum fero, domine beatissime, sancte ac venerabilis frater et consacerdos.
(아우구스티누스, 편지들, 62. (A. D. Epist. CCLXIX) Beatissimo Ac Venerabili Fratri et Consacerdoti Nobilio Augustinus5)
sane quidam dicunt versus alios hos a poeta hoc loco relictos, qui ab eius emendatoribus sublati sint Gorgonis in medio portentum inmane Medusae, vipereae circum ora comae, cui sibila torquent infamesque rigent oculi, mentoque sub imo serpentum extremis nodantur vincula caudis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 28910)
Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:5)
Iuventius quidem Celsus praetor tamquam emendatorem senatus et multis et vehementer increpuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 4:1)
timor est, timor emendator asperrimus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 13:2)
ego quidem Theodorus, quamuis indignus, ab apostolica sede destinatus Doruuernensis ecclesiae episcopus, et consacerdos ac frater noster, reuerentissimus Bisi, Orientalium Anglorum episcopus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:7)
quibus etiam frater et consacerdos noster Uilfrid, Nordanhymbrorum gentis episcopus, per proprios legatarios adfuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:8)
Adfuerunt et fratres ac consacerdotes nostri, Putta, episcopus castelli Cantuariorum, quod dicitur Hrofescoestir, Leutherius, episcopus Occidentalium Saxonum, Uynfrid, episcopus prouinciae Merciorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:9)
Ad quod omnes consacerdotes nostri respondentes dixerunt:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION