라틴어 문장 검색

Aliae quoque septem emergebant post illas de flumine foedae confectaeque macie et stabant in ipsa amnis ripa;
그런데 그 뒤를 이어, 또 다른 못생기고 야윈 암소 일곱 마리가 나일 강에서 올라와, 강가에 있는 그 암소들 곁으로 가서 섰다. (불가타 성경, 창세기, 41장3)
sed mane in castris tuis custodiens omnem virum virtutis tuae, et obtineant pueri tui fontem aquarum, qui emanat a radice montis,
주인님께서는 진영에 머무르시면서, 주인님의 군대에 속한 이들은 한 사람도 빠뜨리지 말고 아껴 두십시오. 그리고 주인님의 종들을 시켜 저 산발치에서 흘러나오는 샘을 장악하게만 하십시오. (불가타 성경, 유딧기, 7장12)
Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
같은 샘 구멍에서 단 물과 쓴 물이 솟아날 수 있습니까? (불가타 성경, 야고보 서간, 3장11)
Qua re audita prodigiorum interpretes singularem eloquii suavitatem ore ejus emanaturam dixerunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:4)
Praedicti ergo secretarii de communi amantium voluntate dominas tenentur adire, ubi tale emerserit negotium, eisque recitare quod contingit, amantium qui litigant personis penitus non expressis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 14:8)
quin etiam Britonis clipeo vehementer alliso per eius lateris carnem sibi viam gladius transeundo peregit, binas etiam plicas loricae confringens, sicque sanguis coepit abundanter vulneris emanare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:8)
ut pluvia impendente metallum Mobile descendat, vel contra, ubi postulat aestus, Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:10)
Defunctis sonus auditur, tabulamque per imam Picta gravescit humus, terris emergit apertis Progenies rediviva, et plurima surgit imago.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:2)
sed ex quo mihi de sanctarum Scripturarum favis aliquid coepit emanare dulcedinis, et mellifluum Christi nomen sibi meum vendicavit affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:25)
sed honestam eius venam, ex carnis concupiscentia fumus quidam emergens, obnubilet et corrumpat;
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:10)
Ipse se periculis obiiciebat, scandalis emergentibus obviabat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:13)
Quidquid minus laetum emergebat, referebam ad eum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:23)
Trans hominem mens ista sapit, condita sapore Diuine mentis, de cuius fonte profundo Riuulus emanat, animi discrecio uestri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:3)
Virgo igitur ut praetaxavimus a coelestis regionis emergens confinio, in mundi passibilis tugurium, curru vitreo ferebatur, qui Junonis alitibus, nullius jugi ministerio disciplinatis, sed sibi spontanea voluntate conjunctis, trahebatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:5)
Puellae vero aquarum pulchritudo non solum hominibus suam furaretur rationem, verum etiam coelestes suae deitatis cogeret oblivisci, locis fluvialibus emergentes, quasi tributariae reginae venienti, pigmentarii nectaris praesentabant munuscula;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION