라틴어 문장 검색

3. Amplius quinquaginta abhinc annis, cum nucleare ob discrimen terrarum orbis vacillaret, Sanctus Ioannes XXIII Litteras encyclicas edidit, quibus non modo bellum reppulit, verum etiam pacis propositum praebere voluit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 6:1)
Litteras per has encyclicas potissimum cum omnibus de nostra communi domo dialogum instituere cupimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 6:5)
4. Octo post annos quam Pacem in terris Litterae encyclicae sunt evulgatae, anno MCMLXXI, beatus Paulus VI de oecologica quaestione egit, cum idem exhiberet discrimen, quod ex immoderata humana industria “funeste manat”:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 7:1)
Suis in primis Litteris encyclicis animadvertit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 8:2)
10. Hasce Litteras encyclicas proferre nolumus, nisi pulchrum movensque exemplum exhibeamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 15:1)
15. Speramus fore ut hae Litterae encyclicae, quae Magisterio sociali Ecclesiae adduntur, nos ad magnitudinem iuvent recognoscendam, agendi necessitatem et pulchritudinem provocationis quae nobis instat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 21:1)
Hoc potissimum spectat ad quaedam lineamenta praecipua quae totas decurrunt Litteras encyclicas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 22:2)
64. Ceterum, etiamsi hae Litterae encyclicae cum omnibus dialogum instituunt, ut liberationis viae una simul inveniantur, inde a principio ostendere volumus quomodo fidei certitudines gravia argumenta christianis praebeant, et partim etiam aliarum religionum sectatoribus, ut natura debilioresque fratres sororesque curentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 84:1)
II. BIBLICARUM NARRATIONUM SAPIENTIA
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 85:1)
65. Integra creationis posthabita theologia, quaerimus quid magnae biblicae narrationes de hominis cun mundo necessitudine dicant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:1)
Magni refert biblica scripta eorum in contextu legere, recta interpretatione, et recordari hominem ipsa invitare ut operetur et custodiat (cfr Gn 2, 15) mundi paradisum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:7)
Inde fit ut biblicae leges varias normas homini ferant, non modo quod ad alios homines spectat, verum etiam ad alia viventia:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 89:4)
Biblica traditio palam statuit hanc restitutionem secum ferre ordines iterum detectos ac servatos, qui Creatoris manu in natura sunt insculpti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 92:4)
A biblicis scriptis sumpto initio, hominem consideramus velut subiectum, qui ad obiecti genus haudquaquam redigi potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 103:5)
96. Biblicam fidem in Deum creatorem sibi sumit Iesus et praecipuum quiddam extollit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 129:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION