라틴어 문장 검색

Ad hunc modum transactis voluptarie paucis noctibus, quadam die percita Fotis ac satis trepida me accurrit indicatque dominam suam, quod nihil etiam tunc in suos amores ceteris artibus promoveret nocte proxima in avem sese plumaturam atque ad suum cupitum sic devolaturam;
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:1)
Habitat nidulaturque in segetibus, id ferme temporis, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 5:1)
dextra laevaque revinctus haesit et ensiferae stupuit mucrone coronae, ut fera, quae nuper montes amisit avitos altorumque exul nemorum damnatur harenae muneribus, commota ruit;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:235)
ensifer hic atraque sedens in veste Celaeneus insontes errore luit culpamque remittens
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 430:1)
Ensiferi nimium fulget latus Orionis ?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:15)
sic Lucanus ensiferi nimium fulget latus Orionis (1.665). et sciendum non hoc eum intueri, ut cernat signa, quae omnibus patent, sed explorare stellarum vigorem, quo futura indicatur serenitas, ut in georgicis nam neque tunc stellis acies obtusa videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5172)
Ante tamen, quam summa dies spectacula sistat, ensifer Orion aequore mersus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권265)
"iamque et ad ensiferos vicina pube tumultus aptabar, nec me ulla feri Mavortis imago praeteriit, didici, quo Paeones arma rotatu, quo Macetae sua gaesa citent, quo turbine contum Sauromates falcemque Getes arcumque Gelonus tenderet et flexae Balearicus actor habenae quo suspensa trahens libraret vulnera tortu inclusumque suo distingueret aera gyro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권55)
"tu bellis aptare viros, tu pondera ferre Martis et ensiferas inter potes ire catervas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권143)

SEARCH

MENU NAVIGATION