라틴어 문장 검색

iam vero de hymno tuo si percontere quid sentiam, commaticus est copiosus, dulcis elatus, et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica veritate supereminet, idque tuum in illo peculiare, quod servatis metrorum pedibus pedum syllabis syllabarumque naturis intra spatii sui terminum verba ditia versus pauper includit nec artati carminis brevitas longitudinem phalerati sermonis eliminat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 8:1)
[0431C] Sic pede dactilico Veneris male iambitur usus, In quo non patitur syllaba longa brevem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:20)
, quoniam omni parte expolitus fore memorabatur, et assiliens anulus, duas perstrinxerat syllabas ΘΕΟ cum adiectione litterae posterae, exclamavit praesentium quidam, Theodorum praescribente fatali necessitate portendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 32:2)
audisti, Maxime, paulo ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres, donassetne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata.
(아풀레이우스, 변명 96:18)
quis uel unam syllabam barbare pronuntiatam donauerit?
(아풀레이우스, 플로리다 9:3)
proclamare gestivi, sed viduatum ceteris syllabis ac litteris processit
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:6)
Difficillime quippe intelleguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum, maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur quae omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 3:4)
Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 1:1)
TRIUM poetarum inlustrium epigrammata, Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 2:1)
Epigramma Naevi plenum superbiae Campanae, quod testimonium esse iustum potuisset, nisi ab ipso dictum esset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 3:1)
Epigramma Plauti, quod dubitassemus an Plauti foret, nisi a M. Varrone positum esset in libro De Poetis primo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 4:1)
Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima gravitate:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 5:1)
nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 10:2)
M. autem Varro in primo De Imaginibus, uter prior sit natus parum constare dicit, sed non esse dubium quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 4:1)
M. Varro in libro De Imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION