라틴어 문장 검색

Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram.
그러므로 이제 형제 여러분, 굳건히 서서 우리의 말이나 편지로 배운 전통을 굳게 지키십시오. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 둘째 서간, 2장15)
quoniam quidem " Epistulae - inquiunt - graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis ".
사실 “그의 편지는 무게가 있고 힘차지만, 직접 대하면 그는 몸이 약하고 말도 보잘것없다.” 하는 사람이 있습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 10장10)
intellego serius equidem quam vellem propter epistulas sermonesque Balbi, sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, nisi ut hunc occideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 5 7:3)
huic ego in multo sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam cuius exemplum ad te antea misi, rogavique ut interpretaretur quid esset quod ille scriberet consilio meo se uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11 4:4)
non quod post saturas epistularum sermonumque sales novumque epodon, libros carminis ac poeticam artem Phoebi laudibus et vagae Dianae conscriptis voluit sonare Flaccus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem41)
Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 8:2)
Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum esse aiunt σπεῦδε βραδέωσ, per quod monebat ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fit maturitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 6:2)
Divus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 3:1)
"nam et epistulae transmarinae sunt et specialiter sermo dictatus raros potest invenire, quos mordeat."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:28)
quanti enim me faceres cum ex sermonibus cotidianis meis tum ex epistulis etiam tuis potuit cognoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 19 4:4)
Miserat et Mucianus epistulas ad senatum, quae materiam sermonibus praebuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장1)
sed quem ad modum coram cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 9 1:3)
deinde quia verebar ne modum, quem tibi in sermone custodire facile est, tenuisse in epistula non viderer.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 5:2)
Nam sermonem vultus gestus vox ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus destituta malignitati interpretantium exponitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 6:1)
ut scribis ita video non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen ista ipsa me varietas sermonum opinionumque delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 15 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION