라틴어 문장 검색

Illic Sydonii trabeatus sermo refulgens Sydere multiplici splendet gemmisque colorum Lucet et in dictis depictus pauo resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:6)
Illic aries tunica nobiliore trabeatus, uxorum pluralitate gavisus, matrimonii defraudabat honorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:164)
cujus in humano genere tanta per experientiam legitur potentialis auctoritas, ut nullus vel nobilitatis sigillo signatus, vel, sapientiae privilegiantis venustate vestitus, vel fortitudinis armatura munitus, vel pulchritudinis chlamide trabeatus, vel aliarum gratiarum praeditus honoribus, se valeat a cupidinariae [0454D] dominationis generalitate excipere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:3)
Frequens ibi numerus epulonum et utpote apud primatem feminam flos ipse civitatis.
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:1)
Nec ullum verbum ac ne tacitum quidem fletum tot malis circumventus senex quivit emittere, sed arrepto ferro, quo commodum inter suos epulones caseum atque alias prandii partes diviserat, ipse quoque ad instar infelicissimi sui filii iugulum sibi multis ictibus contrucidat, quoad super mensam cernulus corruens portentuosi cruoris maculas novi sanguinis fluvio proluit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:7)
Ingens exin oborta est epulonum expectatio:
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:19)
item cuius pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciundis aut septemvirum epulonum aut Salius est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 7:2)
trabeata per urbes ostentatur anus titulumque effeminat anni.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:4)
decurrat trabeata domus tradatque secures mutua posteritas servatoque ordine fati Manlia continuo numeretur consule proles."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:171)
collectae consule messes et sulcata diu trabeato rura colono."
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:259)
fulgentia tecum collecti trabeatus adit delubra senatus Romano puerum gaudens offerre favori, ut novus imperio iam tunc adsuesceret heres.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:23)
talis ab Histro vel Scythico victor rediens Gradivus ab axe deposito mitis clipeo candentibus urbem ingreditur trabeatus equis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:194)
atque ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem odores aliaque funerum sollemnia cremabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장4)
eadem formidine oblatum a senatu nouum et excogitatum honorem, quamquam omnium talium appetentissimus, recusauit, quo decretum erat ut, quotiens gereret consulatum, eq(uites) R. quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 3:1)
togatus certe vel trabeatus paludatusve seu praetextatus hac die videtur nullus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION