라틴어 문장 검색

Ita exiguo tempore eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:5)
equitum pedestre proelium, quale iam haud dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores morantibus victoriam irati trucidarent, quos pellere non poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 584:1)
apud maiores nostros stipendium proelio terrestri miles pedester dabat, equites vero dabant in navali certamine;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 17)
qui iam cum fugeret flexo pede cornua nudans, tu stabas acies solus, te sparsa fugaci expetiit ductore manus, te Marte pedestri sudantem repetebat eques, tua signa secutus non se desertum sensit certamine miles.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 123)
commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 394:1)
Summa totius exercitus, equites XLV milia, pedestris acies CC milia expleverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 14:2)
ita pedestri exercitu ornato distributoque equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 443:2)
simul pedestris acies infertur et praemissus eques postremos ac latera impulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장4)
A Caspio mari octo milium pedester exercitus venerat, ducenti equites.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 10:1)
'alae' autem dicuntur equites, quod alarum vice pedestrem exercitum tegunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6042)
Turbidus interea ruptis venientia portis agmina belligeri Capaneus agit aequore campi, cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres, et proculcantes moderantum funera currus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권335)
ceterum Hannibal signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium, pars terga trepidantium invaderent, ipse Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 9:2)
ancepsque pedestre certamen erat, ni equites supervenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 485:3)
aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 671:1)
vix haec dicta dederat cum Romani equites in medios invecti hostes simul pedestres acies turbarunt, simul equitibus Hispanorum viam immittendi equos clauserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION