라틴어 문장 검색

Tum vero non ora, non arma, non clamorem hostium barbari tolerare potuerunt omnesque effusis habenis - namque equestris acies erat - capessunt fugam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 15:1)
igitur pepigere, equestribus proeliis Eunones certaret, obsidia urbium Romani capesserent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장5)
Et habebat Salomon quattuor milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestres.
솔로몬에게는 병거 끄는 말을 두는 마구간이 사만 칸 있었고, 기병이 만 이천 명 있었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 5장6)
Et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia; audivi numerum eorum.
그 기병대의 수는 이억이었습니다. 나는 그 수를 들었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 9장16)
Ad earum autem capessendum amorem doctrinam tibi non curamus exponere, quia, quocunque se affectu concedant petenti, haec semper sine precum instantia largiuntur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 12장: 창녀의 사랑 1:4)
Turba petunt, atque immortalia dona capessunt.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:1)
ac prima hora diei, jam sole mundum replente, cum Podiensi episcopo in signis varii coloris et decoris adfuit, in loricis et galeis, in fortitudine vehemente equestris et pedestris exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:13)
Unde magnis et parvis in unum vocatis, decretum est communi consilio ut ad portum Civitot innumerabiles copiae equestris et pedestris vulgi [0429D] mitterentur, qui naves a domino imperatore impetratas, ejusque dono concessas, a mari per siccum iter vehiculis, arte lignorum aptatis funibus canabinis, et loris taureis humero et collo hominum et equorum impositis, usque ad lacum Nicaeae perducere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:4)
Baldewinus primam petitionem hanc ducis et majorum civitatis non refutans, assumptis ducentis sociis et omni civitatis pedestri et equestri comitatu, castrum Samusart est aggressus, multam vim in virtute suorum hostibus inferens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:5)
Tankradus, qui etiam Christianorum aciem dirigebat, ut fugam persensit adversariorum, una cum equestri manu in caede illorum affuit velociter, quos via sex milliarium fugientes insecutus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:7)
Quos plurimo equestri luctamine provocantes, et temerario ausu copias illorum impetentes, novissime medio agmine nimiae gentis permisti, nequaquam ab his extorqueri aut redire potuerunt, quousque Otho inimicorum armis exstinctus cum quinque fratribus ibidem fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 60:4)
At Rotgerus suique commilitones in armis parati obviam exeuntes, cum Arabibus confligere non abstinuerunt, ac plurimum diei equestri contentione et discursu consumentes, gravi vulnere vexati [0660C] et multo labore exhausti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:2)
et cum suae naturae nullam rationem habeant, nostrae rationem capessunt, et quodammodo transfusam acquirunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:7)
Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 12:1)
et cum id impossibile videretur, imperator cogitationibus magnis attonitus, quid capesseret ambigebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION