라틴어 문장 검색

ducet e genere inclito novitas colorem nostra, non equidem reor fore ut recuset ac meos spernat toros;
(세네카, Hercules Furens 5:10)
aethera ac lucem petit et teste caelo vivit, hoc equidem reor vixisse ritu prima quos mixtos deis profudit aetas, nullus Ius auri fuit caecus cupido, nullus in campo sacer divisit agros arbiter populis lapis;
(세네카, 파이드라 7:16)
ipsi levius hoc equidem reor:
(세네카, Troades 893:1)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
Reor equidem aliter quam invocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr3)
an etiam id dii fieri velint, per coniecturam 'diis equidem auspicibus reor et Iunone secunda'. o luce magis dilecta sorori id est dilectior:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3113)
Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:12)
"equidem haud rebar te mente secunda laturam, quodcumque tuos, licet aequus, in Argos consulerem, neque me, si detur copia, fallit multa super Thebis Bacchum ausuramque Dionen dicere, sed nostri reverentia ponderis obstat, horrendos etenim latices, Stygia aequora fratris obtestor, mansurum atque inrevocabile verbum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권103)
Sic equidem ducebam animo rebarque futurum, tempora dinumerans" nec me mea cura fefellit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:5)
equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque quid in his terris fieret, et hoc quo finem Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 603:1)
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, haud equidem sine mente, reor, sine numine divom, adsumus et portus delati intramus amicos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:6)
equidem nec urbium conditores reor aliter effecturos fuisse ut vaga ilia coiret in populos, nisi docta voce commota;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 257:1)
Non equidem insector delendaue carmina Liuiesse reor, memini quae plagosum mihi paruo Orbilium dictare;
(호라티우스의 두번째 편지, 130)
Equidem malorum maximum hunc cumulum reor, si abominaiida casus optanda efficit.
(세네카, 파이드라 16:4)
si quaedam nimis antique, si pleraque dure dicere credit eos, ignave multa fatetur, et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo, non equidem insector delendave carmina Livi esse reor, memini quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 124)

SEARCH

MENU NAVIGATION