라틴어 문장 검색

Cum Caesaris praesidio fuisset conspectus, celeriter equitatu cohortibusque circumcluditur.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:7)
Cum rex a me equitatum cohortisque de exercitu meo postularet, etsi intellegebam vestro senatus consulto non modo posse me id facere sed etiam debere, tamen, cum res p. postularet propter cotidianos ex Syria nuntios ut quam primum, exercitum ad Ciliciae finis adducerem, cumque mihi rex patefactis iam insidiis non egere exercitu p. R. sed posse se suis opibus defendere videretur, illum cohortatus sum ut in sua vita conservanda primum regnare disceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 10:1)
Quod cum esset animadversum coniunctam esse flumini, prorutis munitionibus defendente nullo transcenderunt, omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.
(카이사르, 내란기, 3권 68:4)
Labienus hostium cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam dimicandi facultatem praesidio quinque cohortium impedimentis relicto cum viginti quinque cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra communit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 7장4)
D. Brutum Scaevam legatum cum legione prima et decem cohortibus alariis equitatuque ire adversus subsidium hostium iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 620:1)
deinde contracto iam inter Aetolos et Tralles - Illyriorum id est genus - certamine cum urgeri videret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem Romanam incurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 482:2)
Hunc cum obliquo itinere cetrati peterent, conspicatus equitatus Caesaris in cohortes impetum fecit;
(카이사르, 내란기, 1권 70:9)
Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 88장3)
ubi frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장7)
Marius interea exercitu in hibernaculis composito cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessum turrim regiam, quo Iugurtha perfugas omnis praesidium imposuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장1)
Ad eos Curio equitatum et duas Marrucinorum cohortes mittit;
(카이사르, 내란기, 2권 34:5)
Neque vero Caesarem fefellit, quin ab eis cohortibus, quae contra equitatum in quarta acie collocatae essent, initium victoriae oriretur, ut ipse in cohortandis militibus pronuntiaverat.
(카이사르, 내란기, 3권 94:3)
Hic, cum legio XXX et XXI et cohortes IIII ex V legione totusque convenisset equitatus, audit IIII cohortis a vernaculis oppressas ad Obuculam cum his ad secundam pervenisse legionem omnisque ibi se coniunxisse et T.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:6)
P. Crassum cum cohortibus legionariis XII et magno numero equitatus in Aquitaniam proficisci iubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam mittantur ac tantae nationes coniungantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 11장3)
Cassius noster cum decem legionibus et cohortibus xx auxiliariis et quattuor milium equitatu a milibus passuum xx castra habet posita *πάλτωͺ et existimat se sine proelio posse vincere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION