라틴어 문장 검색

Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.
하느님께서는 그 아이와 함께 계셨다. 그는 자라서 광야에 살며 활잡이가 되었다. (불가타 성경, 창세기, 21장20)
Si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equita tus et currus et maiorem, quam tu habes, adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos, quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Aegypti.
“너희가 적과 싸우러 나가서, 기마와 병거와 너희보다 수가 더 많은 군대를 보더라도, 그들을 두려워해서는 안 된다. 너희를 이집트 땅에서 데리고 올라오신 주 너희 하느님께서 너희와 함께 계시다. (불가타 성경, 신명기, 20장1)
Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus mortuus est ".
그러자 궁수들이 성벽 위에서 임금님의 부하들에게 활을 쏘아 대어 부하 몇 명이 쓰러졌습니다. 임금님의 부하 히타이트 사람 우리야도 죽었습니다.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 11장24)
Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis;
사울 가까이에서 싸움이 격렬해졌다. 그러다가 적의 궁수들이 사울을 발견하였다. 사울은 그 궁수들에게 부상을 입었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 10장3)
Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi.
아사에게는 큰 방패와 창을 든 유다 출신 군사 삼십만이 있었고, 작은 방패를 들고 활로 무장한 벤야민 출신 군사 이십팔만이 있었다. 그들은 모두 힘센 용사였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 14장7)
et numeravit electos viros in expeditionem, quemadmodum praeceperat ei dominus suus, in centum viginti milia et equitum sagittariorum duodecim milia.
이어서 자기 주군이 분부한 대로 전투병으로 선발된 군사 십이만과 활 쏘는 기병 만 이천을 헤아려서, (불가타 성경, 유딧기, 2장15)
Non fugat eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae.
화살도 그것을 달아나게 할 수 없고 팔맷돌들은 그것에게 겨와 마찬가지다. (불가타 성경, 욥기, 41장20)
Sagittarius, qui conicit ad omnia, ita qui stultum conducit et qui vagos conducit.
지나가는 우둔한 자나 주정꾼을 고용하는 사람은 닥치는 대로 사람에게 부상을 입히는 궁수와 같다. (불가타 성경, 잠언, 26장10)
Dedan institores tui in tapetibus ad equitandum.
드단은 말을 탈 때 안장에 까는 천을 가져와 너와 장사를 하고, (불가타 성경, 에제키엘서, 27장20)
post eum equitant lēgātī.
그 뒤로 부관들이 말을 타고 온다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Quīntus mīlitēs spectat32)
Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam de nostra lapsum equitatura manus Domini vehementer collisit, colli videlicet mei canalem confringens.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 6:3)
Melius in mensa regia sedet aurum quam in pauperis domo vel rusticano tugurio, et longe honorabilius trotonerius et macer equitatur equus quam pinguis valde et opimae et suavis ambulaturae asinus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 8:2)
Quum cuiusdam enim mei domini nobilissimi viri Roberti armiger adessem et die quadam in aestu magni caloris per regiam Franciae silvam cum ipso et multis aliis militibus equitarem, in quendam nos amoenum valde locum et delectabilem via silvestris direxit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:1)
Quum autem vehementer crederem meum inter ipsos dominum equitare, non modice gavisus, prout poteram, nitebar praedictae appropinquare militiae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:6)
Intuens autem diligenter oculorum ipsum visu nullatenus percipere potui, quia non aderat inter ipsos, quumque magis equitantibus appropinquarem et attentius decoram valde multitudinem intuerer aspiciens, vidi hominem praecedentem et in spectabili equo nimis formoso sedentem aureo diademate coronatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION