라틴어 문장 검색

Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti sunt lapides et pulvis erasus et alia terra lita,
그 돌들을 빼내고 집 벽을 긁어내어 다시 바른 다음에, 그 병이 또 생겨 집에 퍼지면, (불가타 성경, 레위기, 14장43)
Et ait mulier ad eum: " Ecce tu nosti, quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et hariolos de terra; quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar? ".
그 여자가 사울에게 말하였다. “당신은 사울이 이 나라에서 영매와 점쟁이들을 없애 버린 사실을 잘 아시겠지요. 그런데 어쩌자고 당신은 나의 목에 올가미를 씌워, 나를 죽이려 하시오?” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 28장9)
Aut si quis artifex faber de silva tractabile lignum secuerit C huius docte erasit omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricavit vas utile in conversationem vitae;
목수를 보라. 그는 일하기 쉬운 나무를 톱으로 켜서 능숙하게 껍질을 다 벗겨 내고 능란하게 솜씨를 부려 살림에 쓸모 있는 기물을 만들어 낸다. (불가타 성경, 지혜서, 13장11)
Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: " Caedamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius ".
그런데도 저는 도살장으로 끌려가는 순한 어린 양 같았습니다. 저는 그들이 저를 없애려고 음모를 꾸미는 줄 알아차리지 못했습니다. “저 나무를 열매째 베어 버리자. 그를 산 이들의 땅에서 없애 버려 아무도 그의 이름을 다시는 기억하지 못하게 하자.” (불가타 성경, 예레미야서, 11장19)
Relinque quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et ardescat aes eius, et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius.
솥을 빈 채로 숯불에 올려놓아 그것이 뜨거워지고 놋쇠가 달아올라 솥 안의 부정이 녹아 버리고 그 안의 녹이 가시게 하여라. (불가타 성경, 에제키엘서, 24장11)
Multo labore sudatum est, et non exibit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem.
그러나 지치도록 고생만 할 뿐 그 솥의 녹이 많아서 그 녹은 불로도 없어지지 않는다. (불가타 성경, 에제키엘서, 24장12)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea! Per partes et per partes suas eice ex ea, neque cadat super eam sors.
그러므로 주 하느님이 이렇게 말한다. 불행하여라, 피의 도성! 안에 녹이 슨 솥, 녹이 없어지지 않은 솥! 그 안의 고깃덩이들을 하나씩 하나씩 꺼내어라. 제비를 뽑아 고를 것도 없다. (불가타 성경, 에제키엘서, 24장6)
Ille integer vitae ob detergendam rubiginem nostrorum facinorum sustinuit benignissimus immanium clavorum acerbitatem in palmis et pedibus;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:4)
Non enim tumor superbie intus eructuans ut exiret in publicum, me huius operis coegit ad fabricam, uel fauor popularis applausus insolentem inuitauit ad operam, sed ne meus sermo contraheret de cure raritate rubiginem aliorumque profectibus labore mei studii desudarem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:4)
Autoris mendico stilum falerasque poete, Ne mea segnicie Clio directa senescat, Ne iaceat calamus scabra rubigine torpens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 5:1)
Tu repara calamum, purga rubigine linguam, Da bleso tua uerba loqui mutoque loquelam Prebe, da fontem sicienti, dirige callem Erranti, due nauta ratem portumque timenti Dona, celesti perflans mea carbasa uento.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:3)
Non istas depascit opes rubigo, nec ignis Deuorat, aut furis minuit subreptio, mergit Naufragium, tollit predo, depauperat hostis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:5)
Vertit in arma manus et spem deponit in armis, Sed cassis torpore iacet, scalore senescit, Atque situ scabre morsum rubiginis horret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:4)
Parma suum multa rubigine computat euum Nec uetat ingressum nudata crate sagitis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:5)
Lorice fragiles mordens rubigo cathenas Dissuit et iunctis addit diuorcia squamis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION