라틴어 문장 검색

superest ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria secuturus, sciens quod si remanserit usquam, exsectis cruribus relinquetur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 21:2)
Exin profecturo imperatori, index nuntiaverat certus, circa muros subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inde exorta, agminis nostri terga feriret extrema.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 29:1)
Per ignota itaque et palustres uligines devius tendens, insidiatricis manus locatae per abdita subito oppetisset accursu, ni necessitatis adiumento postremo, per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis immersisset, post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens, auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret, nec postea vivus reperiretur aut interfectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 11:1)
Quorum insidiatrix aviditas materia malorum omnium fuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 10:1)
Patuit autem per experientiam quod morbus iste naturae potius insidiatrix erat, eamque imparatam opprimebat, quam adversus remedia obstinatus, si in tempore subventum foret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:9)
Id tantum relinquitur, ut indicentur, atque ut vis ista mentis insidiatrix notetur et convincatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:2)
visum superis ut ipse ait, Neptunum Iunonem Minervam vidisse se eversores Troiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 23)
eversor achilles bene separat Achillem a Graecis, ut reliquias Danaum atque inmitis Achilli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5451)
Potueritne recte salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indem- natum necare ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 3:5)
Cum blandiretur iuveni meretrix perfida, Et ille laesus multis saepe iniuriis Tamen praeberet sese facilem mulieri, Sic insidiatrix:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Meretrix et iuvenis: Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda.1)
dictum est, a Genesis narratione sumpto initio, ubi ad “subiciendam” terram invitatur (cfr Gn 1,28), immoderato naturae usui sine lege obsecundari, cum ostendatur hominis dominatoris eversorisque effigies.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:4)
Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi oppetere et late terram consternere tergo Occidis, Argivae quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum eversor Achilles;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:8)
eversorem quoque carthaginis et Numantiae pro Scipione et romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 249:2)
En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum animum agitent.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 30:1)
Quis, ede, nostri decoris eversor fuit?
(세네카, 파이드라 12:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION