-
Et dixit eis: " Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra ".
- 에즈라가 다시 그들에게 말하였다. “가서 맛있는 음식을 먹고 단 술을 마시십시오. 오늘은 우리 주님께 거룩한 날이니, 미처 마련하지 못한 이에게는 그의 몫을 보내 주십시오. 주님께서 베푸시는 기쁨이 바로 여러분의 힘이니, 서러워하지들 마십시오.” (불가타 성경, 느헤미야기, 8장10)
-
' Talis enim excrevit consuetudo per orbem, quod nedum silendo verum etiam vix instantissime postulando possumus impetrare quaesita vel plenarie consequi quod optamus.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 32:8)
-
si non germen excursionis limites deputatos evadat, vel in nimium tumorem ejus calor ebulliat, sed si ejus scintilla in flammam evaserit vel ipsius fonticulus in torrentem excreverit, excrementi luxuries amputationis falcem expostulat, exuberationis tumor solatium medicamenti desiderat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:5)
-
Dux autem Godefridus virtutem et constantiam illorum nimium adversus se videns excrevisse, statim cum ingenti manu suorum per portam processit adversus hostes, ut tentoria, quae a foris extra muros locata erant, invaderet ac terreret, Turcosque inde expugnatos arceret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:1)
-
Illic in eodem loco montis Petrus Eremita et Arnulfus de Rohes castello Flandriae, clericus magnae scientiae et facundiae, ad populum sermonem facientes, plurimam discordiam, quae inter peregrinos de diversis causis excreverat, exstinxerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:2)
-
Sic itaque Baldewino redempto, et in civitatem Rohas cum omni honore relato, Tankrado autem ab eadem civitate quam susceperat in custodiam excunte, semper inimicitiae et invidia inter ambos principes adeo excreverunt, ut congregata manu alter alteri praeda et insidiis nocere et adversari non abstineret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 72:3)
-
Eodem anno per totam Saxoniam potestas servorum valde excreverat super dominos suos, et nomen sibi usurpaverunt Stellingas et multa inrationabilia conmiserunt.
- (ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:12)
-
"Tunc, decantatis spirantibus fibris, litat vario latice, nunc rore fontano, nunc lacte vaccino, nunc melle montano, libat et mulsa."
- (아풀레이우스, 변신, 3권 14:27)
-
"Sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus, at in ipso ore duas ferre stipes."
- (아풀레이우스, 변신, 6권 1:137)
-
"valde enim fieri potest ut contubernalis noster poculum quoque mulsi libenter appetat."
- (아풀레이우스, 변신, 10권 16:13)
-
"Puer, lautum diligenter ecce illum aureum cantharum mulso contempera et offer parasito meo;"
- (아풀레이우스, 변신, 10권 16:17)
-
et in infinitum experimentorum cumulus excrevit.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:12)
-
Excrevit autem mirum in modum istud malum ex opinione quadam, sive aestimatione inveterata, verum tumida et damnosa;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:1)
-
Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana et pellibus et plumis et hujusmodi fiat ex quodam exili calore inhaerente, quatenus excernuntur ab animalibus;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:1)
-
non ex lana aut plumis aut serico, quae excernuntur ab animatis.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:6)