라틴어 문장 검색

Dixeruntque Zebee et Salmana: " Tu surge et irrue in nos, quia iuxta aetatem robur est hominis ". Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit lunulas, quibus colla camelorum eorum decorata erant.
그러자 제바와 찰문나가 기드온에게 말하였다. “당신이 일어나 우리를 내리치시오. 사람이 생긴 대로 힘도 나오는 법이오.” 그리하여 기드온이 일어나 제바와 찰문나를 죽이고, 그들의 낙타 목에서 초승달 장식을 벗겨 내었다. (불가타 성경, 판관기, 8장21)
Excole terram tuam sicut litus Nili, filia Tharsis, iam non est portus.
딸 타르시스야 나일 강처럼 네 땅으로 건너가거라. 굴레가 벗겨졌다. (불가타 성경, 이사야서, 23장10)
Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
나는 주님 안에서 크게 기뻐하고 내 영혼은 나의 하느님 안에서 즐거워하리니 신랑이 관을 쓰듯 신부가 패물로 단장하듯 그분께서 나에게 구원의 옷을 입히시고 의로움의 겉옷을 둘러 주셨기 때문이다. (불가타 성경, 이사야서, 61장10)
argento et auro decoravit illud, clavis et malleis firmavit, ut non moveatur;
금은으로 장식된다. 사람들은 그것을 못과 망치로 움직이지 못하도록 고정시킨다. (불가타 성경, 예레미야서, 10장4)
Sine pedibus, in umeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus; confunduntur et, qui excolunt ea,
아이들아, 하느님께서 너희에게 내리신 진노를 참아 내어라. 원수가 너를 박해하였으나 머지않아 너희가 그의 멸망을 보고 그들의 목을 밟게 되리라. (불가타 성경, 바룩서, 4장25)
et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
이 황폐한 땅은 지나가는 모든 이의 눈앞에 황무지로 펼쳐져 있었지만, 이제는 다시 경작될 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 36장34)
Ut saltem circa undecimam ad excolendam Dominicam vineam, prout possum, introeam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:15)
Unde et per sapientem quemdam adhortantem non digne Deum excolere, nisi mente scilicet a vitiis purgata, et virtutibus adornata, pulchre in ipso suae adhortationis et disciplinae exordio dictum est Si Deus est animus nobis, ut carmina dicunt, Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:10)
et agrum posse excoli ab aliquo, et aliquem posse colere agrum, possibilitatem ad diversa referimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 18:6)
Quae omnia diligenter colligens et in capsella recondens non neglexit, quamdiu vixit, excolere mira affectione, posita super altare eiusdem ecclesiae, ubi adhuc reservantur debita veneratione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:6)
Est et aliud quiddam in amore non brevi sermone laudandum, quia amor reddit hominem castitatis quasi virtute decoratum, quia vix posset de alterius etiam formosae cogitare amplexu, qui unius radio fulget amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 4장: 사랑은 어떻게 나타나나 1:5)
Miror tamen plurimum si mulierem tam formosam et tanta prudentia decoratam amor extra sua castra diu militare permittit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:3)
Haec autem dico non quasi asserendo me senectutis gloria decoratum, sed errorem istum a tuo volens depellere corde, hominem qui adolescentiae praeterivit aetatem ab amoris esse militia repellendum, quum vix in adolescentia reperiatur aliquis qui in cunctis variabilis et inconstans non exsistat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:8)
Si homines igitur sola morum probitas nobilitatis meruit virtutibus decorare ac generositatis assumere nomen, errorem praedictum penitus deponere curate, et sola morum probitas compellat vos amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:6)
debet tantum distinguere utrum bonis moribus et an sit multa probitate decoratus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION