라틴어 문장 검색

mox reducto ad Amisiam exercitu legiones classe, ut advexerat, reportat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장8)
quod si statim congrediantur, nullas esse Ceriali nisi e reliquiis Germanici exercitus legiones, foederibus Galliarum obstrictas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장10)
Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 338:4)
nec praetoriani tantum, proprius Othonis miles, sed praemissi e Moesia eandem obstinationem adventantis exercitus, legiones Aquileiam ingressas nuntiabant, ut nemo dubitet potuisse renovari bellum atrox, lugubre, incertum victis et victoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장13)
Id vero aegre tolerante milite prope seditionem ventum, cum progressi equites sub ipsa moenia vagos e Cremonensibus corripiunt, quorum indicio noscitur sex Vitellianas legiones omnemque exercitum, qui Hostiliae egerat, eo ipso die triginta milia passuum emensum, comperta suorum clade in proelium accingi ac iam adfore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장1)
ipse aeger animi studiis militum et clamoribus populi arma poscentis refovebatur, dum vulgus ignavum et nihil ultra verba ausurum falsa specie exercitum et legiones appellat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장2)
signa tirone et collecticio exercitu cum legionibus robustissimis contulit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 2:10)
quantus nunquam ante exercitus, legiones decem effectae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 322:1)
necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 26:1)
utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se devovisset, eius populi partisque victoriam fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 71:1)
et ut Romanorum quoque augerent copias, L. Volumnium pro consule ducem consulibus exercitumque eius legionibus consulum adiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 433:1)
tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 144:1)
octo legiones praeter exercitum veterem qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat eo anno esse placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 435:2)
totum hunc exercitum praeter legiones in supplementum Hispaniensis exercitus duci placebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 211:1)
Corpore enim curato pro copia rerum et temporis, ut ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION