라틴어 문장 검색

De Lobna transivit Iosue in Lachis cum omni Israel et, exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.
여호수아는 온 이스라엘과 함께 리브나에서 라키스로 나아가, 진을 치고 그곳을 공격하였다. (불가타 성경, 여호수아기, 10장31)
Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorraeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon simul cum exercitibus suis; et castrametati sunt circa Gabaon oppugnantes eam.
그리하여 예루살렘 임금, 헤브론 임금, 야르뭇 임금, 라키스 임금, 에글론 임금, 이렇게 아모리족의 다섯 임금과 그들의 모든 군대가 모여 올라와서, 기브온을 향하여 진을 치고 싸움을 걸었다. (불가타 성경, 여호수아기, 10장5)
Perseus cum audisset simul Meliboeam a consulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, ut inde Demetriadem adgrederetur, Euphranorem quendam ex ducibus cum delectis duobus milibus Meliboeam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 154:2)
Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 665:1)
Sic omnino animos timor praeoccupaverat ut paene alienata mente deletis omnibus copiis equitatum se ex fuga recepisse dicerent neque incolumi exercitu Germanos castra oppugnaturos fuisse contenderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 41장3)
Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 256:2)
intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 551:1)
neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 658:1)
cum hostis alienigena in Italia esset, et Hannibal , et cuncta bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 181:2)
ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur, neque spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 332:1)
si hercules nihilo maturius hoc quo ego censeo modo perficeretur bellum, tamen ad populi Romani famamque apud reges gentesque externas pertinebat, non ad defendendam modo Italiam, sed ad inferenda etiam Africae arma videri nobis animum esse, nec hoc credi volgarique, quod Hannibal ausus sit neminem ducem Romanum audere, et priore Punico bello tum, cum de Sicilia certaretur, totiens Africam ab nostris exercitibusque et classibus oppugnatam, nunc, cum de Italia certetur, Africam pacatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 678:1)
ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 86:1)
Exercitus eius iam Nantesiam oppugnat, et arcta obsidione premit, principalem scilicet (si minus caeremoniae et praeeminentia, at certe robore et opulentia) eius ducatus urbem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:2)
simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 49:1)
parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat, partem Tusculanis dederat ad arcem reciperandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 252:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION