라틴어 문장 검색

Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit.
브에롯 사람 림몬의 아들 레캅과 바아나가 뜨거운 한낮에 길을 떠나 이스 보셋의 궁에 이르렀다. 마침 이스 보셋은 낮잠을 자고 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 4장5)
De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.
콧구멍에서는 골풀을 때어 김을 내뿜는 단지처럼 연기가 쏟아진다. (불가타 성경, 욥기, 41장12)
Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo.
사람은 미련하여 길을 망치고서도 마음속으로는 도리어 주님께 화를 낸다. (불가타 성경, 잠언, 19장3)
Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud.
사람 마음속의 뜻은 깊은 물과 같지만 슬기로운 사람은 그것을 길어 올린다. (불가타 성경, 잠언, 20장5)
Propterea, ecce, dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei stratores laguncularum; et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagunculas eorum collident.
내가 그를 쏟아 부을 사람들을 보내리니, 이제 그를 쏟아 버릴 때가 온다. 주님의 말씀이다. 그들은 그의 그릇을 비우고, 그의 술독을 산산조각 낼 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 48장12)
sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,
열성이 줄지 않게 하고 마음이 성령으로 타오르게 하며 주님을 섬기십시오. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 12장11)
visum illis est, ut multo facilius divinae paginae intelligentiam, sive sacrae fidei rationes nostrum penetraret ingenium, quam Philosophicae abyssi puteos, ut aiunt, exhausisset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:3)
Nam, si in argenteo vel alterius vase metalli alicuius calidi substantia ponatur, maiori et citius vas metallinum incipit calore fervere quam vas ligneum, si calidissimus in eo liquor mittatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:12)
et quam diu hominem vident suae desideriis avaritiae posse muneribus respondere, tam diu dilectum sibi profitentur amantem et eius non cessant substantiam exhaurire et usque eliciendo corrodunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:10)
Eius vero defecta substantia et patrimonii exhausta virtute eis contemptibilis et odiosus exsistit et ab ipsis tanquam apes infructifera reprobatur, et illae manifeste incipiunt apparere, quod erant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:11)
Nam si eius volueris obsecundare sermonibus eiusque plenius agnoscere fidem, propria te invenies cogitatione frustratum, quia fidem eius et propositum nulla poteris indagatione cognoscere, nisi quum plena fuerit cruoris hirudo et te semivivum divitiarum exhausto cruore dimittit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:7)
Sed et nulla mulier in tanto cuiquam amoris zelo coniungitur quae toto mentis ingenio non laboret coamantis substantiam exhaurire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:6)
Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum Histrio, delectatque inhiantem scommate turbam;
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:3)
Non ultra ante oculos numeroso milite campi Miscentur, solito nec fervent arva tumultu;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:5)
Hic pestem occultam, et faecundas sulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu Praelia fervebant;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION