라틴어 문장 검색

et vinum, quod laetificat cor hominis exhilarans faciem in oleo panis autem cor hominis confirmat.
인간의 마음을 즐겁게 하는 술을 얻게 하시고 기름으로 얼굴을 윤기나게 하십니다. 또 인간의 마음에 생기를 돋우는 빵을 주십니다. (불가타 성경, 시편, 104장15)
Cor gaudens exhilarat faciem, in maerore animi deicitur spiritus.
마음이 즐거우면 얼굴이 밝아지고 마음이 괴로우면 기가 꺾인다. (불가타 성경, 잠언, 15장13)
Tantus amor belli, et vindictae arrecta cupido.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 7:2)
Dum sic themonem gemmis et floribus axem Exhilarat uirgo, cumulum largita decoris, Pingentis calamo cedit tuba, dat loca celti Cornu, sicque duo sumunt sibi iura duorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:14)
Hiis dictis, modico risu Fortuna seueros Exhilarans uultus, hec nate uerba rependit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:3)
Sicut enim in mundo, solaris caloris beneficium rebus medicatur languentibus, sic in homine, calor a cordis fundamento procedens, humani corporis partes vivificando exhilarat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:65)
"Tunc orientem obversus incrementa solis augusti tacitus imprecatus venerabilis scaenae facie studia praesentium ad miraculum tantum certatim arrexit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:64)
"simul et aetatis contemplatione magis magisque ad iustam indignationem arrecti pro modo facinoris saeviatis."
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:6)
"Nec paucos fortissimi collegii sollers species ad munus obeundum arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:47)
"Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:55)
Gratias ago plurimum quod me litteris tuis exhilarare dignatus es et certum facere de salute vestra.
(아우구스티누스, 편지들, 36. (A. D. 413 Epist. CXLVI) Domino Dilectissimo et Desiderantissimo Fratri Pelagio Augustinus In Domino salutem1)
Durantibus cum Scotia induciis, quidam iuvenes nobiles ex Scotia ad oppidum Norhami venerunt, ibique cum quibusdam ex familiaribus suis Anglis, se exhilararunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:2)
Hoc illis incredible videtur qui axioma illud non norunt, animum humanum magis exhilarari et refici progrediendo in rebus parvis quam consistendo in rebus grandibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:11)
Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
(불가타 성경, 집회서, 36장24)
Iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION