라틴어 문장 검색

et mea, si facinus nullum commisimus, opto, vulnera qui fecit, facta levare velit, contentusque mei iam tandem parte doloris exiguum pleno de mare demat aquae, detrahat ut multum, multum restabit acerbi, parsque meae poenae totius instar erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 210)
qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장37)
qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 9:4)
eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium95)
eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 34:3)
Eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 34:3)
qui plenior, an exiguus sit dandus, ex ratione ejus accessionis, quae exspectabitur, aut in metu non erit, aestimari oportebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 11:4)
itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem, cum condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 477:1)
Exiguum munus cum tibi dat pauper amicus, Accipito pleneque laudare memento.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:1)
Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis,plena et brevi cervice, flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, nigro densoque et nitido atque longissimo pilo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 2:1)
Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur mensura detractis putaminibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 7:3)
Volsci exiguam spem in armis alia undique abscisa cum temptassent, praeter cetera adversa loco quoque iniquo ad pugnam congressi, iniquiore ad fugam, cum ab omni parte caederentur, ad preces a certamine versi, dedito imperatore traditisque armis sub iugum missi cum singulis vestimentis ignominiae cladisque pleni dimittuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 113:1)
Ea victoria ultra homines sese Procopius efferens, et ignorans quod quivis beatus, versa rota Fortunae, ante vesperum potest esse miserrimus, Arbitionis domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat, ut propriae, iussit exinaniri, mobilis census inaestimabilis plenam, ideo indignatus, quod venire ad eum accitus, aliquotiens distulit, causatus incommoda senectutis, et morbos.
이 승리로 프로코피우스는 인간을 뛰어넘도록 우쭐대며, 행복한 이도 운명의 수레바퀴가 돌면 누구나 저녁이 오기 전 더 불행해질 수도 있다는 것을 간과하며, 아르비티오의 집을 완전히 비우라고 명령했다. 이는 지금까지 그는 아르비티오가 자기 편이라고 믿고 마치 자기 자신인 것처럼 아끼지 않았고 여러 번 아르비티오를 불렀지만 아르비티오는 자신의 늙음과 병약함을 호소하며 이를 미뤘기에 분노했기 때문이었다. (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 11:1)
Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
아브라함은 장수를 누린 노인으로, 한껏 살다가 숨을 거두고 죽어 선조들 곁으로 갔다. (불가타 성경, 창세기, 25장8)
Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: " Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
그가 가까이 가서 입을 맞추자, 이사악은 그의 옷에서 나는 냄새를 맡고 그에게 축복하였다. “보아라, 내 아들의 냄새는 주님께서 복을 내리신 들의 냄새 같구나. (불가타 성경, 창세기, 27장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION