라틴어 문장 검색

POENIENDIS peccatis tres esse debere causas existimatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 2:1)
deinde, si credidissem, numquam id sine aliqua iusta causa existimarem te fecisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 10:2)
Quod si in philosophia tantum interest quem ad modum dicas, ubi res spectatur, non verba penduntur, quid tandem in causis existimandum est quibus totis moderatur oratio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 1:5)
totum autem declamandi opus qui diversum omni modo a forensibus causis existimant, ii profecto ne rationem quidem, qua ista exercitatio inventa sit, pervident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 155:1)
qualem volet esse, existimet causam meam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 78:6)
ubi coram disceptantes consulem et praetorem audissent, verius de causa existimaturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 555:1)
et nullum exercitum Romanum in Graecia esse, nec Gytheum aut maritimos alios Laconas dignam causam existimaturos Romanos, cur legiones rursus in Graeciam transmittant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 129:2)
Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:6)
quod existimas meam causam coniunctam esse cum tua, certe similis in utroque nostrum, cum optime sentiremus, error fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 2 5:1)
nam Curio tui cupidissimus, quoi omnibus rationibus comitiales dies eripiebantur, negabat se ullo modo pati posse decerni supplicationes, ne quod furore Pauli adeptus esset boni sua culpa videretur amisisse et praevaricator causae publicae existimaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 1:3)
quae vero efficiat et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:3)
non enim vereor ne quis alienum me animum habuisse a causa nobilitatis existimet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:5)
sunt et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 43:1)
Non nullos tamen in vineis characatis animadverti, et maxime elvenacigeneris, prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere, deinde rursus ad arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri agricolae mergos, Galli candosoccos vocant, eosque adobruunt simplici ex causa, quod existiment, plus alimenti terram praebere fructuariis flagellis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 16:1)
quae cum faciebat, nemo eum temporis causa facere poterat existimare:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 9장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION