라틴어 문장 검색

Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:3)
Qua re non, si eloquentissimus Athenis Pericles idemque in ea civitate plurimos annos princeps consili publici fuit, idcirco eiusdem hominis atque artis utraque facultas existimanda est, nec, si P. Crassus idem fuit eloquens et iuris peritus, ob eam causam inest in facultate dicendi iuris civilis scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 216:1)
Ait Moyses: " Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum ".
모세가 주님께 아뢰었다. “주님, 죄송합니다. 저는 말솜씨가 없는 사람입니다. 어제도 그제도 그러하였고, 주님께서 이 종에게 말씀하시는 지금도 그러합니다. 저는 입도 무디고 혀도 무딥니다.” (불가타 성경, 탈출기, 4장10)
Iratus Dominus in Moysen ait: " Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde.
그러자 주님께서 모세에게 화를 내며 말씀하셨다. “레위인인 너의 형 아론이 있지 않느냐? 나는 그가 말을 잘하는 줄 안다. 그가 지금 너를 만나러 오고 있다. 그는 너를 보면 마음으로 기뻐할 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 4장14)
Non tacebo super membra eius et eloquar robur et gratiam struis.
그것의 다리 이야기를 어찌 빼놓을 수 있겠느냐? 그 힘과 빼어난 모습을 어찌 말하지 않을 수 있겠느냐? (불가타 성경, 욥기, 41장4)
Aperiam in parabolis os meum eloquar arcana aetatis antiquae.
내가 입을 열어 격언을, 예로부터 내려오는 금언들을 말하리라. (불가타 성경, 시편, 78장2)
Ipse autem non sic arbitratur, et cor eius non ita existimat; sed in corde suo ad conterendum et ad internecionem gentium non paucarum.
그러나 그는 그렇게 생각하지 않고 그러한 뜻을 마음에 품지도 않았다. 오로지 그의 마음속에는 멸망시키려는 생각과 적지 않은 수의 민족들을 파멸시키려는 생각뿐이었다. (불가타 성경, 이사야서, 10장7)
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos;
일행 가운데에 있으려니 여기며 하룻길을 갔다. 그런 다음에야 친척들과 친지들 사이에서 찾아보았지만, (불가타 성경, 루카 복음서, 2장44)
Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus,
백성은 기대에 차 있었으므로, 모두 마음속으로 요한이 메시아가 아닐까 하고 생각하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 3장15)
Dicebat ergo: " Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?
예수님께서 말씀하셨다. “하느님의 나라는 무엇과 같을까? 그것을 무엇에 비길까? (불가타 성경, 루카 복음서, 13장18)
Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
사람들이 이 말씀을 듣고 있을 때에 예수님께서는 비유 하나를 덧붙여 말씀하셨다. 예수님께서 예루살렘에 가까이 이르신 데다, 사람들이 하느님의 나라가 당장 나타나는 줄로 생각하고 있었기 때문이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 19장11)
Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre.
그들은 너무나 무섭고 두려워 유령을 보는 줄로 생각하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 24장37)
Dicit ei Iesus: " Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ". Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: " Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ".
예수님께서 마리아에게 “여인아, 왜 우느냐? 누구를 찾느냐?” 하고 물으셨다. 마리아는 그분을 정원지기로 생각하고, “선생님, 선생님께서 그분을 옮겨 가셨으면 어디에 모셨는지 저에게 말씀해 주십시오. 제가 모셔 가겠습니다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 요한 복음서, 20장15)
Existimabat autem intellegere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis; at illi non intellexerunt.
그는 하느님께서 자기 손을 통하여 동족들에게 구원을 베푸신다는 것을 동족들이 깨달을 줄로 생각하였지만, 그들은 깨닫지 못하였습니다. (불가타 성경, 사도행전, 7장25)
Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis.
한편 아폴로라는 어떤 유다인이 에페소에 도착하였는데, 그는 알렉산드리아 출신으로 달변가이며 성경에 정통한 사람이었다. (불가타 성경, 사도행전, 18장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION