라틴어 문장 검색

atque ideo transeuntes quolibet, nec alimentis nec pabulis indigent, quod efficit umectum solum et crebri fluminum praetermeantium cursus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 19:3)
Hac enim gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum omnes liberantur, quicumque liberantur, quoniam nemo praeter ipsam quolibet alio modo liberari potest.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 6:5)
cum quolibet horum . . . aliquod conterit, eique, dum teritur, in vicem vinum et oleum murteum adicit, donec mellis crassitudinem fecerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장4)
cum quolibet horum * * aliquod conteri[t,] eique, dum teritur, in uicem uinum et oleum murteum adici[t,] donec mellis crassitudinem fecerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:4)
Quae sive ut femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui praecipit, ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 28장 1:4)
bona uiuorum ac mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 1:3)
et quia sui pars quelibet non adepto quolibet ubi (quod est impossibile) movetur ad aliud, inde est quod semper movetur et nunquam quiescit, et est eius appetitus.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:4)
quare, cum nullum sit tam grandis exornationis quam vulgare illustre, videtur quod quisquis versificator debeat ipsum uti.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 3:3)
est enim exornatio alicuius convenientis additio.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 10:3)
Quaeris terraque marique His ferrum iugulis, animasque effundere viles Quolibet hoste paras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:15)
Non sum de fragili dolatus ulmo, Nec quae stat rigida supina vena, De ligno mihi quolibet columna est, Sed viva generata de cupressu:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX1)
sic tria haec genera iudici deliberationis exornationis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:5)
P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 1:2)
aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:5)
Itaque illud superius exornatio dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION