라틴어 문장 검색

Ovis dispersa Israel; leones eiecerunt eum. Primus comedit eum rex Assyriae; iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis.
이스라엘은 사자들에게 쫓겨 흩어진 양과 같다. 처음에는 아시리아 임금이 잡아먹고, 마지막에는 바빌론 임금 네부카드네자르가 그 뼈를 씹어 먹었다. (불가타 성경, 예레미야서, 50장17)
Nam ut ait Cassiodorus,"Quibus fuit exossa societas parentum, civium non merentur habere consortium,ne puri cordis iocunda serenitas nebulosis maculis polluatur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 87:14)
Est enim hoc inane admodum et futtile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 20:1)
Iam uero quam sit inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non uideat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:11)
nam mulier prohibet se concipere atque repugnat, clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat atque exossato ciet omni pectore fluctus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:18)
nam futtile vas quoddam est lato ore, fundo angusto, quo utebantur in sacris Vestae, quia aqua ad sacra Vestae hausta in terra non ponitur, quod si fiat, piaculum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3392)
quid enim est tam futtile quam quicquam adprobare non cognitum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:6)
"exossatus ager iuxta est."
(페르시우스, 풍자, satire 636)
Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:2)
perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se sive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repente nascendi nova materies, ac se Deus ultro ediderit natumque sibi se fecerit ipsum, nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt, qui Pater est, gignendo Pater, tum Filius ex hoc Filius, auctore genitus quod sit Patre summo, summus et ipse tamen;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 380)
friget fera futtile frendens, humani generis ni per suffragia gliscat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1138)
ubi ego venero, exossabitur;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 342)
Exossatum os esse oportet quem probe percusseris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1159)
Mirum ni hic me quasi murenam exossare cogitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1161)
ultro istunc qui exossat homines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1162)

SEARCH

MENU NAVIGATION